# Opera omnia 192.4-7

Ficino, Opera omnia, 192.4 to 192.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/192.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/192.4

Sit quoque modicae amaritudinis & stypti citatis, bene tritus & mixtus cum salis gemmae parte tertia, & sic corrigatur cum sal gem ma, mello rosato colaro, oximelle squillitico, & uino infusionis zinziberis, & sic praeparetur in trochiscatum. Et debilibus tutius est, ut detur permixtus alijs rebus, quàm solus & melius in decoctionibus, quàm in substantia, quoniam frequenter longos producit uomitus, uentrisque dolores, nisi bene electus & praeparatus sit. Quòd si debite fuerit electus & praeparatus, est medicina sancta & familiaris, secundùm Democritum & Mesue. Foelices namque fecimus (modo & ordine dicto) ipso cum agarico experientias. At circa cumphorbium compertum habuimus, quod ualde bonum nonnunquam fecerit opus, ac saepiuscule contrarium. Vniuersaliter & in summa, sis celer euacuando & frequens, obseruatis modo & ordine. Frequentius infirmum recrea, quoniam spiritus aliâs plurimum resoluuntur, nec tantùm ea dato, siue cibaria, siue medicinalia, quę solùm mollificant, sed his permisce refrigeratiua, desiccatiua, & cordis confortatiua, quae etiam ueneno resistant. De cibatione, & regimine aegrotantis. Cap. X. VIbus esse debet, secundùm Rasim & Auicennam quarto Canonis, frequens, modicus, leuis, elixus, ac multi & humidi nutrimenti, conditus cum rebus ace tosis & frigidis, ut scilicet cum endiuia, acetosella, aceto agresto, malis granatis, arancijs, limonibus, cerasiis acetosis, prunis. Cibi substantia sint pulli, perdix, phasianus, contusum, consummatum, destillatum, oua recentia. Hoedinas quoque carnes non prohibeo. Summa, nutriatur rebus liquidis, humidis, & multi nutrimenti. Sic tamen nutriri debet, ut natura toleret, nec febres multiplicentur: plus enim multò, quam caeteris hoc in casu uberiori opus est alimento. Inquit Auicenna quarro Canone, quòd uenarum repletio per nutrimentum prohibet uaporis uenenosi aeris & humoris transitum & quòd hi frequentius liberentur, qui intrepidè nutrimento adiu uantur. Nota, quòd facto clystere solutiuo, de quo suprà mentionem fecimus, si restauratione opus sis sit alia, sumat aliquid per os, facies solutionem uel cum enemate uel suppositorio, inde ad horas quatuor administrabis aliquid nutrimenti, de quo paulò suprà disseruimus. Vinum sit album, subtile, odoriferum, dilutum cum aqua serrata, recenti saltem partae aequali. Melior uerò esset aqua aurata, in qua aurum ignitum extinctum sit, uel etiam extingui potest aurum in uino.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
