Latin
193.1 to 193.4
Ficino, Opera omnia 193.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Non sinas eum pati sitim, nec os exiccari, sed continue fac ipsum gargarizare cum uino albo bene diluto. Res teneat in ore humidas frigidulas, fre quenter bibat de acetositate citri, &iuleb rosato ana partes aequales cum uino granatorum, &aqua siue succo acetosellae. Vtilis est syrupus acetosae simplicis cum aqua ferrata, &pariter succus cedri uel limonum, siue aranciorum expressorum, haec dabis cum aqua &saccharo qui, uel forte melius cum aqua hordei uel ferrata. Item saccharum rosatum aut diamenatum uel diaprunis &diacydonitem dissolutum in aqua, colatum &expressum, uel rosas, cerasa acetosa, myrobalanos, tamarindos, pruna, cydonia, persica sicca, trita &infusa in aqua, post colata, expressa, &cum saccharo, &aqua recenti exhibita, utilia sunt. Conuenit etiam acetum album cum aqua ferrata &saccharo aegris simulatque sanis. Confert etiam oxysacchara composita cum aceto albo, succo granatorum acetosorum, &saccharo. Prodest quoque succus granatorum medij saporis, uel succus, siue ui num acetosorum cum modico sacchari, &aqua hordei cum uino granatorum. Bonum est annulos aureos in aquam tamdiu confricare, donec aliquantulum rodantur per aquam. Item bullire aquam cum auro, &ea uti in cibo &potu bonum est. Secundum Gentilem fieri fortasse potest, ut aurum ad formam reducatur liquidam aptam ad potandum, hoc modo. Sume auri unciam unam, argenti uiui uncias duas, misce, &simul mixta maneant quousque aurum dissoluatur, deinde imponas alembico cum igne lento, in tantum quod argentum uiuum alembicum exeat. Postea excipias aurum ex fundo alembici, &adde aquarum buglossae uncias quadraginta septem, ponas in alembicum uitreum bene obturatum. Continuabis sub eo ignem per tres dies &noctes, ignem dico bene proportionatum. In fine si callueris artem, inuenies aquam minimè consumptam, &aurum liquefactum, &hoc est aurum potabile, cordialissimum, &digeri potest. Aurum quidem alia forma parum est utile, quia digeri nequaquam potest. Administrabis bis in die ieiuno stomacho ex his syrupis, scilicet de acetositate citri, delimonibus, de cichoria, de fumo terrae ana drachmam dimidiam, cum uncia una aquarum melissae &succi acetosellae.