Latin
193.5 to 193.8
Ficino, Opera omnia 193.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Infinita quoque in magnitudine. Illorum omnium cumulus est intellectus, horum quodammodo cumulus est magnitudo. Infinita pertransire non licet. Ergo neque mens ipsa tota intelliget unquam, neque totam intelliget magnitudinem. Igitur non solo utitur puncto. Num sola utitur latitudine ad tangendum? nequaquam. Sola namque illa cognosceret, quae latitudine ipsa tanguntur. Haec uerò ea sunt tantum, quae &ipsa latitudine disten duntur. Nunc autem praeter haec alia multa cognoscimus. Confugient ad hoc nonnulli, ut mentem confiteantur ambobus uti ad cognoscendum, puncto quidem ad simplicia, ad alia latitudine. Verisimile istud apparet, non tamen est uerum. Primò quidem per punctum simplicia illa attinget solum, quę corpori applicantur ut punctum, formas uerò so lutas aut numeros non attinget. Deinde perlatitudinem suam percurret totam cognoscendi corporis magnitudinem, ut intelligat totum. Non potest autem latitudo aliqua totum aliquod transcurrere spacium magnitudinis, nisi qualibet sui parte in longum quam libet spatij illius percurrat partem. Ergo mens singulas ipsius partes cuique parti corporis cognoscendi discurrendo per ordinem admouebit, admouendo cognoscet. Admouebit autem partem quodammodo infinitas. Tot enim partes mens habebit, si latitudo corporalis extiterit. Itaque breui tempore quasi innumerabiliter quamlibet illius corporis portionem intelliget, &ipsum corpus secundum particulas penè infinitas innumerabiliter cagnitas, infinitis (ut ita loquar) uicibus innumerè apprenendet. Sed hanc argumentationem nobili quadam Plotini nostri sententia breuiter concludamus. Quaecunque intel liguntur, aut sua natura simplicia sunt, aut saltem dum per resolutionem simplicia fiunt, intelliguntur. Quia uerò indiuidua Solis indiuiduis capiuntur, uis illa in nobis quae ca pit talia, est indiuidua. Si ergo mens esse dicitur corporalis, non tamen latitudine sua capiet illa, sed aliquo potius impartibili. Si solo hoc capit, solo intelligit. Solum igitur hoc cius impartibile re uera mens erit. Quid reliquis opus est partibus, ut sit intellectus? quan do non opus est alijs ad intelligendum, postquam unum illud impartibile sufficit. Vnum ig tur hoc mens est, hoc retine, segrega caetera, mentem simplicem es adeptus. Cuius simplicitas etiam hinc apparet, quod accipit, sine longitudine punctum, sine latitudine lineam, superficiem sine profunditate, numeros absque situ, pulchritudinem sine turpitudinis mixtione.