# Opera omnia 193.5-2-7

Ficino, Opera omnia, 193.5 to 193.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/193.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/193.5-2

Item syrupi de agresta, de ribes, rob berberis, de cydonijs, de gra natis medij saporis, de granatis cum aquis endiuiae & buglossae. Item syrupi de endiuia cum aquis endiuiae & acetositate citri, cum succo acetosellae, & uino granatorum acetosorum, item succum limonum, uel citri, uel aranciorum expressorum exhibendum cum aqua & saccharo. Non displiceret si loco aquae administrare brodium pullorum, quod appellari uulgariter solet piperata, aut perdicem coctam cum agresta & endiuia, exinde colata, cui mixtum sit aliquid ex memoratis succis cum dulcibus contemperando acetosa, ueluti natura facit in granatis medij saporis. Etiam mala granata acetosa cum uino & succo suo sola, uel etiam cum alijs succis, condiantur bene omnia. Item succum rosarum, myrobalanos, tamarindos, saccharum rosatum, & diamarenatum, diaprunis, diacydoniten dissoluta in aqua, & colata, & expressa, bibenda sunt cum aqua recepti. Item oxysacchara cum iuleb rosato & aqua ferrata. Item succum rosarum & acetositatem citri cum uino granatorum. Nota, syrupus acetosae, scilicet in quocunque utilis est syrupo. Vbi non habeatur acetositas citri, exprime limones uel arancios, & cum saccharo tempera, & ubi maior adsit caliditas, maiori quantitate dabis acetosa, ubi minori. Et ubi non habeatur syrupus acetosus, dabis acetum, aquam & saccharum simul permixta. Album acetum melius est rubro. Item syrupum hunc optimum. Sume succi melissae, boraginis, buglossae depuratiana uncias tres, aquae rosarum, aceti albi ana unciam unam cum dimidia, acetositatis citri & limonum unciam dimidiam, sacchari albi libram unam, ex hoc propinabis uncias duas cum aquarum buglossae & acetosellae uncijs duabus & dimidia, ex his utere quo placet. Et simul dato duos trochiscos de camphora. Quin nam sapientum loco syrupi hanc dant potionem. Sume aquae rosarum libram unam, uini albi odoriferi libram dimidiam, boli armeni optimè puluerisati & cribrati unciam dimidiam, pro uice una exhibeto drachmas duas, est enim remedium & antiquum & potens. Experimentatores duobus potissimum utuntur, uidelicet succo florum aranciorum cum uino in casu & post casum, & semine Cardonis benedicti cum uino, quia haec sunt experta aduersus uenenum fungorum. Solent & haec dare sapientes.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
