# Opera omnia 194-2

Ficino, Opera omnia, 194. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/194-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/194-2

per quam se toto totam rem comprehendat, partem uerò parte, atque maiore sui parte, maiorem rei contentae partem, minore minorem. Intellectus non hoc pacto res ipsas capit, nam se toto capit quicquid accipit. Eodem quippe modo capit, quo intelligit, intelligit autem se toto quicquid intelligit. Nempe si quis dixerit intellectum duas partes corporales habere, quarum una quidem capiat rem & intelligat, alia minimè, redarguemus eum, asseuerantes intellectum re uera esse partem illam, quę rem capiat atque intelligit, siquidem ab intelligendo dicitur intellectus, illam uerò quae no intelligit, intellectum non esse. Quapropter natura illa quae re uera intellectus est se tota rem quamlibet intelligendam capitatque cognoscit. Quando ergo intelligit hominis corpus, intelligit & corporis illius membra, se toto cognoscit totum corpus humanum, se toto cognoscit quodlibet eius membrum. Nam qui membrum quodlibet ad quodli bet comparat, & membra quaelibet ad totum refert, necesse est ut idem tam singula menbra cognoscat, quàm corpus totum. Neque duas ponere debes partes in intellectu, quarum una unum cognoscat membrum, altera alterum. Perneutram enim illarum posset illa comparatio fieri. Si ut cognoscit, ita & capit, se certe toto capit tam totum corpus, quàm membra corporis singula. Nullum uerò corpus, nullaque forma corporea hoc pacto potest aliquid capere, neque potest corpus unum omnib. pariter aequari corporibus. Quomodo enim corpus canis corpori formicae, equi, elephantis, solis aequabit? Mens autem corporibus omnibus tam maximis, quàm minimis pariter adaequatur, cum omnia inielligendo similiter comprehendat. Neque ijs solum, uerùm etiam quodammodo summae se aequant aequalitati, dum res omnes minus magisune ęquales per accessum ad aequalitatem summam rectem metitur. Vbi mens inter res quaslibet aequalitas ipsius par ticipes & ipsam aequalitatem se inserit mediam. Quòd si summae aequalitati proxime ad aequatur, nulla inaequalium qualitatum iniquitate pulsatur. Septima ratio. Intellectus accipiendo rerum formas, non amittit suam, VII. Cap. corpora contra. Olent corpora quando corporum aliorum formas accipiunt, suas amittere. Quomodo enim aqua igneam caliditatem induet, nisi frigiditatem suam exuerit? Quod si quando aliena accepta, remanet etiam propria, fit imperfectior, ut quando remaSnet dulcedo inuino, etiam aqua illi infusa fit dulcis, sapor inde debilior.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
