Latin
THEOLOGIAE
Ficino, Opera omnia 194-3
Unproofread scanNot analysed yet
His atque similibus (ut arbitror) rationibus commo tus Porphyrius, erubuit animam centro suo semel infixam temerè inde diuellere. Proculum quoque Syrianumque, &Hermiam puduit coelestem animam in corpora bestiarum praecipitare. Atque ut debita supplicia immanibus rependerent uitijs, obseruari putarunt sacrilegas animas inter animas bestiarum non tamen brutorum corpora regere, quoniam si bruta euaserit anima, non purgabitur inde, sed prorsus inficietur. Non enim purgatio fit, nisi ubi regnat quaedam conscientiae reclamatio. Quod praeterea negant animam, nisi fuerit semper, non semper esse futuram, quo pacto damnetur, aliàs diximus, &dicemus. Quocirca rationes eorum nobis non persuadent, ut infinitis animarum erroribus, ambagibusm, &absurdis specierum confusionibus fidem adhibeamus. Sed ne positionem suam authoritate Platonica tueantur, meminisse debemus, Platonem Pythagoricam sapientiam, quae à Zoroastre manauerat, ab Archyta, Euryto, Philolao didicisse, &quum peragrasset orbem, aliasque omnes Philosophorum opiniones examinauisset, Pythagoricam denique sectam tanquam uerisimiliorem prae caeteris elegisse, quam suis literis illustraret Propterea Pythagoricos inducit in dialogis suis praecipuis disputantes. Timaeum Locrum, Parmenidem Eleatem, atque Zenonem, a quibus Socrates apud Platonem discit, quae in caeteris Platonis dialogis ipse alijs referat. Tria uerò prae caeteris signa uidentur euidentissima, quibus iudicare possimus eum Pythagorica illa nequaquam affirmauisse. Primum, quòd eosdem disputantes inducit, qui quondam talia dixerant. Secundum, quòd fingit Socratem ambiguum, quae audiuerat, referentem, qui nihil aliud scire se praedicabat, quam hoc ipsum, quòd nihil sciret. Tertium, quòd quae de rebus huiusmodi scripse rat, non confirmauit in senectute. Siquidem in libris de Legibus, quos scrinsit in senio, in quibus solis ipsa Platonis persona loquitur, nihil asseruit tale. Et in epistola ad regem