# Opera omnia 194

Ficino, Opera omnia, 194. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/194
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/194

Sic enim seorsum ista discernit considerando, neque considerat aliter quam accipiat. Forma uerò corporalis non omnino sic accipit ista seorsum. Si animum esse simplicem indiuiduumque illud liquidò ostendit, quod simplicia & indiuidua comprehendit, multò liquidius hoc declarat, quòd quaecunque secundum se simplicia uel indiuidua forent, & tamen quia cum alijs iunguntur, composita diuiduaque euadunt, animus segre gat ab oppositis, redditque simplicia prorsus & indiuidua. Non posset autem illis restituere simplicem ind uiduamque naturam, nisi ipse esset simplex & indiuiduus. Denique si in fectis restituit puritatem, ipse est extra & super infectionem. Sexta ratio. Intellectus accipit secundum se totum quicquid capit, quod non Cap. VI. faciet, si fuerit corporalis. Vllum corpus aliquid in se continet, nisi per eam quantitatis adaequationem

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
