Latin
PROEOMIVM
Ficino, Opera omnia 195-2
Unproofread scanNot analysed yet
POëtam uerò nunc saltem te esse nega. Si quidem modo factus es loquendo factor, hoc sanè tua testatur epistola, siis statim in Prooemio uerbis. Ita sum, inquis, difficilis in scribendo, &quae sequuntur. Quid nam conaris his uerbis, nisi difficultatem scribendi dicere? Hanc interea facis ipse dicendo, difficultatem, inquam, non scribendi tantùm, sed insuper &legendi. Tam prandibus simul &artis hędi ctiones sunt plenae lituris. Adeò ergo &ueridicus es, &efficax, ut quae dicis interim &efficias. Verum quid nunc cum Philosopho grauissimo iocor? At uerò non tàm Philoso phus ego cum Philosopho iocor, quàm amicus amico, sed quomodocunque iocer, quid tum? Nonne &Mercurius ipse nunc iocatur in coelo, luditque in nobis. Solet is apud Saturnum, aut louem seriò loqui, apud Venerem uerò iocari, hac igitur hora cum Venere coniunctus &Luna, &nunc ascendens seria respuit, gaudetque ridiculis. Missa tamen ridicula haec parumper, (si possumus) faciamus. Quod nostra passim Platonicaque diuulgas, tàm gratulor equidem, quàm luce delector. Soli namque uiro nostra canente, tàm quam illustrante Phoebo, obscuri esse non possumus. Proculum à nobis expectas. Expecta Proculum simul, atque lamblichum, diuinum illum lamblichum, plurimis &grauissimis Porphyrij quaestionibus mirificè respondentem, &interea Aegyptiorum Assyriorumque diuina mysteria reuelantem. Promissorum igitur tarditatem muneris copia propediem, (DEVS adiuuerit) compensabimus. Interea uale feliciter. Sęd postquam dixi uale, attigit hanc epistolam legitque Picus noster Mirandulus, uir certe mirandus. Atque ita perbesse legit, tam acriter iudicauerit, ut hanc non tàm meam dicerem esse, quam suam. Quid ergo? si tactu simul, atque intuitu is eam sic affecit, ut suam è uestigio fecerit, sed tamen interim non definit esse mea. Quamobrem ubi dixit, uale, dicendum erat, ua letudinem tibi properam optat Ficinus Picusque tertio lanuarij. M. cCcc. Xc. statim exorto Sole. Satis ad unum scribit amicum, qui cunctis simul scribit amicis. Marsilius Ficinus Francisco Bandino, S. P. D. TIhil iamdiu ad te scribo charissime mi Bandine, quoniam interea &tibi, &omnibus multa conscribo. Vtinam tam multum bona sint, quàm multa.