Latin
195.4 to 195.6
Ficino, Opera omnia 195.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Quae leo dicitur, cùm suffragatur rationi. ,draco cùm refragatur. Homo est ratio. Post haec iubet Plato, ut interiorem illum hominem nutriamus potius, quàm bestias illas, ne propterfamem, deficiente homine, solae in nobis supersint bestiae. Per haec admonemur, ut ad transitum animarum accipiamus, non in uarias species, sed in habitus. Erit itaque arbor apud Platonem, qui nutritioni deditus, die nocteque torpebit. Miluus, qui raptu uiuet per concupiscentiam. Leo, qui egregiè militabit. Draco, qui crudeliter in genus hominum saeuiet. Homo, qui ratione ciuili uiuet. Heros, qui naturalia perscrutabitur. Daemon, qui mathe matica. Angelus, qui diuina. Talis enim fit animus, qualem induitur habitum, talis, inquam in corpore, talis &extra corpus. Eadem in Phaedro Socrates comprobat, dicens. Ego itaque considero, utrum ipse sim Typhone multiplicior, siue diuinius animal. Et po stea in libro eodem, in anima aurigam ponit, &geminos equos, bonum, atque malum, rationem scilicet, irascendique &concupiscendi potentiam. Vbi apparet in ipsis animę uiribus &hominem, &beluas esse. Eodem modo Parmenides Pythagoraeus in libro de Natura, animam figurauerat. Timaeus quoque Pythagoraeus nobilissimus migrationem in bestias inquit, induci falsò ad terrorem hominum impiorum. Sed rem omnem ita Pythagoras ipse significauit: Ἡν δʼ ἀπλείψας σῶμα ἐς ἀἰθέρʼ ἐλσύθερον ἕλθης. Eπεαὶ ἀθάνατος, θεὸς ἄμβρδτος, ὐκέτι θνητός. id est, si deposito corpore liberum ascenderis aetherem, eris immortalis Deus. Immortatalis, non ultrà mortalis. Quasi dicat, ita Deus immortalis efficieris, ut omnino futurus procul à morte, nunquam amplius ad mortalia reuersurus. Orpheus quoque in ipso Mercurij terrestris hymno de Mercurio inquit: Κωκυτοῦ ναῖον ἀὐυπέσροφον οικον αὐάγκης.