Latin
195.5 to 195.8
Ficino, Opera omnia 195.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Vnum quidem hominem, puta Socratem uel Platonem in se reuolueret, humanam uerò naturam illis aeque communem minimè. Neque regulam in moribus &artib. ad plura uniuersalem sta tueret, neque legem conderet unquam multos hominum actus respicientem. Si mens etiam sine electione &usu quotidie in seipsa formas parit uniuersales, fit ut ipsa fons earum naturalis sit, &receptaculum naturale. Formae huiusmodi propriae alicui materiae minimè astringuntur, neque mens igitur materiae alligatur, neque corrumpetur unquam. Corruptio enim ex materiae insidijs prouenit. Nona ratio. Mentes se inuicem complectuntur, corpora nequaIX. quam. Cap. Vo corporea se inuicem mutuis amplexibus continere non possunt. Quod enim per quantitatem aliud continet, majus est illo quo continetur. Non potest P autem unum corpus alio quodam uno corpore amplius esse simul atque angustius. Sic Saturni sphaera. Iouis sphaeram ambit &continer, non econuerso. Alia uerò mens aliam continet, &ab eadem pariter continetur. Mens quidem mea tuam considerat, tua meam. Itaque nostrae mentes se inuicem considerando, uicissim se capiunt, capiendo intelligunt, complectuntur intelligendo. Et (quod majus est) una mens amplectitur omnes, quando mentium omnium naturam considerat. Quare si quaeque mens mentem quamlibet intuetur, quod potest quidem, si animaduertat, quauis mente mens quaelibet clauditur. Non potest autem quodlibet corpus quoliber corpore claudi. Si quęli bet rerum species est immortalis, consequens est ut singularis substantia, quae speciei suae scipsam aequat, sit immortalis. Mens autem quaelibet quaslibet (si contingat) introspicit, &in singulis cunctarum conspicit speciem, ubi suae speciei per actum reflexum, qui cognitio est, se aequat. Ergo &per actum rectum, qui est uita, prius se aequauit eidem. Si ita est, sequitur ut uel quęlibet mens semper fuerit, futuraue sit, sicut ipsa mentium species, uel saltem futura sit semper ut illa. Decima ratio. Mens per omnia corpora operatur, &supra corpora. Cap. X. Voniam forma operandi principium est, res quaeque secundum genus agit, ex quo omnia prolem sibi similem, modo possint, in specie generant, ultra uerò t genus suum nihil agit.