# Opera omnia 196.1-4

Ficino, Opera omnia, 196.1 to 196.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/196.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/196.1

Sed neque etiam haec inferiora ultra speciem operantur, (nunquam enim canis generat ouem) & multò minus aliquid supra suam spe ciem operantur. Nam quo pacto canis hominem procreabit? Quo fit, ut cor gendi uim suam nec ultra proprium genus, & multò minus supra naturam suam puextendere Nunquam igitur attinget, assequetur, producet, aut quodlibet corpus ducinco: poralia. Intellectus si corpus esset, certum quoddam corpus esset in specie aliqua corporum. Ex hoc duo sequerentur absurda. Primum, quod multorum corporum formus neque susciperet, neque conciperet. Corporum quidem ipsius similium formas non caet, quoniam iam haberet. Quomodo enim ignis formam alterius ignis accipiat? issimilium uero corporum formas nequaquam conciperet aut pareret, quaelibet enim aro sibi simile parit. Ad hoc autem quod inteiligat, oportet ut rei intelligendae formam ibiat primum, deinde ex illa definitionem rerrationemue concipiat, tunc demum per tur intellectio. Perpauca igitur corpora intellectus cognoscet, si corpus fuerit, cum lius corporis similis accipiat formam, nullius dissimilis corporis formam concipiat, N intelligere uequeat, nisi & accipiat pariter & concipiat. Quod si quo modo geri possinus corporalem aliquam formam accipiat uel concipiat, profectò non aliter quam secun num naturam propriam hoc efficiet. Si accipiet aliunde formam, in naturam trahet suam. & concipiet ex seipso, secundùm naturam suam parturiet. Ergo per formam quamlibes ab ipso susceptam uel etiam conceptam, semper certam quandam speciem corporis sibi conuenientem & congruam apprehendet, neque corporalium generum diuersitatem con siderabit. Nunc autem uidemus mentem non modò quęcunque corpora sunt animaduertere, sed alia infinitem plura & uaria prout libet effinnere. Secundum uerò sequeretur absurdum, si intellectus esset corpus, quod uidelicet ordi nem corporum non transcenderet, cum corpora sermè nunquam ultra suam speciem, certè nunquam supra suum genus aliquid operentur. Mens igitur nunquam cognoscet incorporalia. Vtrum horum praestantius arbitraris? Substantiam ne? an actionem? Sub stantiam certem, quae ipsius actionis est causa. Cauendum itaque ne operationem aliquando substantia sublimiorem confiteamur. Esset autem mentis operatio sublimior quàm sub stantia, si substantia quidem eius certum corpus esset solummodo, intelligentia uerò eius & corpore quaeque & incorporea comprehenderet.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
