# Opera omnia 197-2

Ficino, Opera omnia, Cap. XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/197-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/197-2

Cap. XII. Ormae contrariorum elementorum dum sunt in materia, contrariae inter se sunt, quia pellunt se inuicem, & interimunt. In mente non sunt contrariae, quia ibi non modo non pellunt se inuicem, sed & iuuant. Simul quidem nostra mens habet con trariorum elementorum formas, quando simul elementa considerat. Simul quoque comprehendit bona & mala, utilia & mutilia, pulchra atque deformia, lucem & tenebras, uocem atque silentium, dulce & amarum, & reliqua, atque ex cognitione alterius contrarij sincerius iudicat alterum. Non igitur est corporea, neque etiam propriè corruptibilis. Quip pe quod corrumpitur, ut plurimum corrumpitur à contrario. Quid autem esse potest menti contrarium, quae tantam habet super contraria potestatem, ut ab ipsis auferat contrarietatem, & sua pace conciliet inimica? Neque rursus corruptibilis est, quod à suis con seruatoribus disiungatur. Nam si aliena & contraria alienis contrarijsque conciliat, multò magis se suis tum causis, tum seruatoribus admouet. Decimatertia ratio. Mens accipiendo formas non mutatur. XIII. Cap. Orporis cuiusque forma quando ueren ab alio corpore capitur, tale reddit omninon illud quod suscipit ipsam, quale est corpus illud à quo forma tribuitur, ueluti flando flamma ignis à ligno suscipitur, lignum facit calidum atque igneum. Flamma uerò illa in speculo longè distante resplendens, speculum non reddit calidum aut igneum, quia non uerè ab illo suscipitur, cum propter distantiam ad ueram ignis flammam non sit paratum. Imò uerò nullo modo flammula illa, id est, imago illa flammae, cum spiritalis sit, in speculi corpore figitur, sed in spiritali Solis lumine, quod ambit speculi superficiem. Fiunt autem hu usmodi rerum imagines non à corporibus his, quorum imagines sunt(corpus enim non procreat aliquid incorporeum) sed à lumine spiri tali corporibus circumfuso. Lumen quoque ipsum a Solis globo non nascitur, sed à Solis anima, cuius lux cum intra se sit inuisibilis, effusa longius fit inuisibilis in qua ipsa quoque anima fit conspicua. Nam ut placet Orphicis, & Heraclito, lumen nihil aliud est, nisi uisibilis anima, unde per hoc omnia reuiuiscunt, anima uerò lux inuisibilis. Sed ne longius digrediamur formae uel imagines corporum non sunt in speculis. Mens autem corporum accipit omnium formas, quando de corporibus iudicat. Num accipit uere? Verè profecto. Nempe ut accipit, ita iudicat, uere iudicat, uere igitur accipit, accipit à seipsa (ut Platonici opinantur) quando corporum simulachris excitata, formasque in mentium ab ditis latent, promit in lucem. Accedit, quod ubi perfectior forma est, ibi est & uerior, quantò uerò perfectior sit forma corporum in mente, quàm in ipsis corporibus, & aliàs declarauimus, declarabimusque. Et hinc patet quod humana natura in Platone uel Socrate solius Platonis est, & solius Socratis propria.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
