Latin
197.9
Ficino, Opera omnia 197.9
Unproofread scanNot analysed yet
Et qua ratione unum totum sit melius partibus multis, nisi unam inueniet causam &communem, &praestantiorem causis multis, cuius uirtute omnes in unum congrediantur. Quamobrem una est uniuersi unionisque ipsius causa, ad quam co ordinata sunt omnia. Si haec esset rationis expers, homines qui ratione utuntur, seque ipsos cognoscunt, prima causa praestantiores essent, atque opus humanum opere diuino perfectius redderetur.