# Opera omnia 198.1-4

Ficino, Opera omnia, 198.1 to 198.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/198.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/198.1

Humana autem natura illa, quae menre concipitur, quando sub una hominis definitione hominum conditiones considerat, ad singulos homines habet uim, siquidem omnes complectitur. Praeterea si ueritas res cuiusque in pura integritate consistit, uel integra puritate, atque forma in materia uim suam integram non retinet propter passionis admixtionem, & extraneis accidentibus circunfunditur, uerior res quaeque inuenitur in mente, ubi rei ipsius idea naturaliter insita notio nem rei parit, necessaria quidem includentem omnia, superuacua uerò penitus excludentem. Mens igitur usque adeo uerè corporum capit formas, ut uerius etiam eas habeat, quam materia corporum. Igitur si ipsa sit aliquid corporale, talis reddetur omnino, qualia cor pora. Fiet ergo aqua cum aquam intelliget, cum ignem intelliget, ignis. Et quia simul in telligit calorem atque frigus, fiet contraria simul. Nunc autem formas accipit omnium, neque è suo statu deijcitur, imo perficitur capiendo. Hinc apparet intellectum non esse corporeum. Apparet etiam non esse mortalem. Ille siquidem eo modò quo est, accipit quicquid accipit. Esse suum intellectuale est duntaxat. Non ergo accipit quicquam aliter quam intelligendo. Perhuiusmodi susceptionem non modo non deficit, sed & proficit. Nihil ergo fuscipit aliunde, quod ipsum mutet & perdat, & quod majus est, tantum in omni bus formis suscipiendis lucratur, ut lucrari etiam uideatur in malis. Si tantò perfectior euadit, quantò cognoscit plura, certè pefectior est si rerum priuationes, defectus & mala discernit, quàm si ignoret. Quae ergo in seipsas mala sunt & moxia, in mente fiunt bo na atque salubria. Multum abest ut ea natura a malis noxijsque rebus interimatur, quae ita mala conuertit in bona, ut ipsi bona sint omnia. Decimaquarta ratio. Operatio corporis tendit ad rem compositam, menXIIII. tis ad simplicia. Cap. Peratio cuiusque rei esse ipsum rei semper sequitur, ita ut illius sit operatio, cuius & esse, & modus operandi idem sit, qui & essendi, & opus ad quod terminatur operatio, sit simile operanti. In rebus ex materia & forma corporali com positis, esse non est materiae proprium aut formae, sed totius compositi ex utrorumque coniunctione confecti.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
