Latin
198.5 to 198.7
Ficino, Opera omnia 198.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Igitur &compositi ipsius propriè operatio est, quare &modo composito operatur, &opus producit compositum, hoc in elementis, plantis, animalibus intuemur, quae quidem opera composita sicut ipsa sunt, generat. Si intellectus corpus aliquod esset ex materia &forma compositum, cum eius operatio intelligentia sit, haec ipsa intelligentia semper ad aliquid compositum terminaretur, unde nunquam aliud praeter res compositas intelligeret. Nunc uerò nostra mens usque adeò naturalem excellit compositionem, ut corpora composita in materiam resoluat &formam, &cogiter utrunque seorsum. Vtrunque uerò per se est simplex. Atque in hoc maximè excellentia eius aspicitur, quòd illa quae in materia quodammodo falsa sunt, tanquam uera comprehendit, sicut figuras, &principia figurarum. Quae in materia sunt impura, discernit ut pura. Qualitates enim quae sunt in materia mixtae inuicem, &infectae contrarijs, ipsa secun dum proprias dijudicat rationes. Quae in se multa sunt, conspicit tanquam unum, ceu sub una specie homines infinitos. Quae in se mobilia sunt, tanquam stabilia speculatur, quan do temporis partes, quae in se ipsis fluunt, simul colligit, &pręsenti annectit pręteritum &futurum. Quae in se distantia sunt, tanquam unita saepissimè contuetur, quando totum orbem uidet in puncto. Neque temporum interualla, neque locorum spacia mentis intuitum cohibent. Quae (ut ita loquar) mortua tanquam uiuentia. Siquidem lapides qui uita carent, mens uiuos intra se possidet, quando ad primam à qua facti sunt, comparat uitam. Quae corruptibilia tanquam perpetua, quando singula corpora quę loco subijciuntur &tempori, mens intuitu suo a locis &temporibus eximit. Ex omnib. his colligitur, intellectum neque esse corporeum aliquid, cùm longè aliter quàm corpora operetur, neque esse impurum, infectum, dispersum, mutabilem, corruptibilem, quippe cum illa etiam quae talia sunt, sua quadam ui ab huiusmodi liberet passionibus. Decimaquinta ratio. Actio mentis finitur in actione, actio corporis in corpore. Cap. XV. Vllius corporis actio in ipsam actionem propriè desinit, sed in exteriorem transit materiam.