# Opera omnia 199.1-2-4

Ficino, Opera omnia, 199.1 to 199.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/199.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/199.1-2

Non sunt ante primum mundi momentum ulla temporis momenta, quibus ante creari debuerit. Quicquid cogitatur ante mundum, unicum & stabile est aeternitatis punctum. Omnis momentorum temporalium discursio cum mundo coepit, mundo currente. Similiter neque inuestigandum est, quamobrem hic potius, quam illic situs sit mundus. Phantasiae est ista fallacia. Non est corporalis locus extra mundum. Tempus totum cursum, totum mundi metitur. Totus corporalis locus, mundi amplitudine prorsus impletur. Atque, ut Timaeus Platonis ostendit, partempus est cursui, locus aequalis est amplitudini. Fallitur qui corporeum locum cogitat extra mundum. Fallitur qui ante mundum tempora fingit. Falletur & qui crediderit diuinae perfectioni accedere aliquid, uel decere, manante illinc mundo, uel non manante, qui multò minus ad Deum, quàm ad corpus sit corporis umbra. Corpori autem ex umbra neque accedit aliquid unquam, neque decedit. Profectò spiritalis ille mundus, mundi huius exemplar, primumque Dei opus, uita aequalis est architecto. Fuit semper cum illo, eritque semper. Mundus autem corporalis, quod secundum opus est Dei, discedit iam ab opifice ex parte una, quia non fuit semper. Retinet alteram, quia sit sempet futurus. Composita uerò corpora, quae tertia Dei opera sunt, omnem partem aeternitatis amittunt. Rationabile est mundum Deo non aequari secundùm uitam, postquam secundùm substantiam non aequatur. Neque esse undique infinitum, ut diuinae cedat infinitati. Decet etiam sicut res omnes duos habent actus, internum scilicet atque exteruum, & ille est uita aequalis agenti, hic uerò posterior, ita ipsum quoque rerum opificem foetum uita aequalem intra se continere, partum uerò extra se posteriorem producere, ut non minus aeternitas, quàm perfectiones aliae deficiat in effectu. Atque hic mundus sicut à Deo infinito finitus uirtute magnitudineque producitur, sic uerisimile uidetur, ut ab aeterno Deo fiat nouus, & initio circumscriptus. Et sicut mundo assignatur certus situs, quia ita hic est, ut non per immensum sit spacium, ita illi quasi certum assignetur tempus, quia ita, in hoc est tempore, ut non antè fuerit per immensum, ac si Deus uniuersi substantiam infinitis perfectionis excedit gradibus, multò magis uniuersi durationem infinitis gradibus durationis excedat. Praestantior enim in re qualibet est substantia, quàm duratio.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
