# Opera omnia 199.1-4

Ficino, Opera omnia, 199.1 to 199.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/199.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/199.1

Nam si in actionem desineret, actio illa in operante restaret, ubi in seipsum operaretur, puta ignis seipsum calefaceret. Quod non potest à cor pore fieri, quia si corpus non agit ex se, etiam non agit in se. Rursus si quicquid corpus agit, mouendo agit, certè cum mouere se nequeant, in seipsum agere nequit. Videmus autem mentis operationem, ipsam scilicet intelligentiam, in seipsam desinere, ne que quicquam per se extrinsecus facere, nisi fortè quandoque moueat uoluntatem, quae motis brachijs opus aliquod extra producat, quale fuerat cogitatum. Sensum autem dicimus quodammodo extra se fluere. Quia aliunde mouetur, prospicit aliena, externi finis gratia operatur, neque sui ipsius est conscius. Mens contra, mouetur liberè, se suaque inspicit, sui gratia operatur. Ideò essentia apud Platonem status dicitur, quia si sine uita sit, torpet. Vita motus, quia iam exit in actum. Mens reflexio, quia sine hac uita in externum opus efflueret. Sed mens sistit uitalem essentiae motum in semetipso, reflectit ipsum in essentiam quadam sui ipsius animaduersione. Trahit quoque caetera omnia ad seipsam, prout res potius ut ipsa mens est, quàm ut res extra existunt, considerat. Vocatur etiam reflexio infinita, quia in operationem suam non modo semel mens hominis terminatur, uerum etiam innumerabiliter, cum se aliquid intelligere animaduertit, & quod animaduertat agnoscit, & cum aliquid uelle se uult, & uult quod uelit se uelle, atque eadem ratione deinceps, ubi uel operatio alia in infinitum terminatur ad aliam, uel eadem in se repli catur innumerè. Hinc patet intellectum non solum esse incorporeum, sed etiam immor talem. Siquidem per seipsum operatione sua se format semper & perficit, semper intelligendo atque uolendo. Hoc autem nihil est aliud quàm seipsum uel facere, uel seruare, uel renouare continuè, quod quidem quotidianae renouationis nomine Paulus Apostolus appellauit. Quo fit ut nunquam a suo perfectore, uel seruatore desciscat & absit, cum nequeat abesse unquam à semetipso, atque ideò formetur semper atque perficiatur. Quinetiam si naturalis generationis finis immortalitas quaedam est, multò magis intellectualis generationis finis est immortalitas. Sed quia natura prolem extra se gignit, immorta litas eius expletur in successione nascentium.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
