# Opera omnia 2-3

Ficino, Opera omnia, 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/2-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/2-3

quod soli nos in terris tanquam sortis diuinae participes ob cognationem quan dam Deum recognoscimus, & cupimus, tanquam authorem inuocamus, & amamus ut patrem, ut regem ueneramur, timemus ut Dominus. Sicut enim Sol sine Sole non cernitur, & sicut aër sine aëre non auditur, ac plenus lumine oculus uidet lumen, plena aëre auris audit aërem resonantem, ita neque Deus sine Deo cognoscitur. Sed animus Deo plenus, tantum in Deum erigitur, quantum & diuino lumine illustratus agnoscit Deum, & diuino calore accensus sitit eundem.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
