Latin
20.1 to 20.5
Ficino, Opera omnia 20.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XV. Ntemundi temporalis initium est mundus aeternus, mundi quidem huius exemplar. Mundani uerò architecti ratio &intelligibile uerbum, gloriae quoque ipsius splendor, &figura subsiantiae. Verbum huiusmodi semper penes Deum est atque d Aest ipse Deus, per hoc diuina potestas ab aeterno dicebat ipsa secum, tum seipsam, tm reliqua cuncta, ac dicendo imprimebat intrinsecus. Per hoc aliquando expressa sunt extiinsecus tam secula, quàm quae in seculis omnia. Diuina haec oracula post mysteria Prophetarum coelestes illi spiritus, loannes Euangelista, &Paulus Apostolus, hominibus fudere de coelo. Defecit autem à Deo quandoque genus humanum, neque sine Deo poterat unquam in Deum resurgere, quod ad ima ceciderat. Resurgere autem quando que mentes humanae debebant, ne frustra à Deo creatae fuissent, quae ab eo creatae consequendi ipsius gratia fuerant. Per Dei uerbum formati quondam homines fuerant, per uerbum idem reformari debebant, &meritò, per intellectualis enim uerbi lucem depel lenda erat caligo intellectus humani, per rationem Dei rationale animal emendandum. Ergo statutis a diuina uoluntate temporibus, creauit Deus per uerbum rationalem quan dam hominis animam, quam eodem momento tenero foetui uirginalis uteri, per diuinum spiritum concipientis coniunxit. Momento quoque eodem uerbum ipsum naturam assumpsit humanam, atque fermè sicut ex anima immortali &mortali corpore homo factus est unus, ita ex homine illo ac Dei uerbo factus est Christus Deas &homo. Sic infinita bonitas, quae se communicare uult omnibus, tunc modo quodam aptissimo se ipsam cunctis communicauit, quando sibi coniunxit hominem, in quo tanquam in me dia rerum specie cuncta comprehenduntur, neque mutauit tunc sedem suam diuina maiestas, cùm sit semper ubique, neque se ad humana quasi per defectum deiecit diuina sublimi tas, sed humana ad se potius eleuauit. Neque infinita diuini Solis lux, ex adiunctione hominis ullo modo infici unquam potuit, sed homo inde super illustrari, ac perfici, atque ut in homine augeri &minui, sic ad corpus pertinent, ut in animam nunquam penetrent. Ita in Christo humana pati propriè ad hominem pertinebat, in diuinitatem non penetrabat. Christus igitur ut homo patiebatur humana, ut Deus diuina operabatur. Conueniens fuit Deum se homini lungere. Cap. XVI. Vt olim Deus homo factus est, ut homo quandoque quodammodo Deus efficeretur. Deus enim quodammodo fieri potest, qui naturali instinctu cupit, studetque esse diuinus.