# Opera omnia 201.1-4

Ficino, Opera omnia, 201.1 to 201.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/201.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/201.1

atque id tam diu facit, quandiu facit, quandiu finitum esse angelum quemque pronunciat, ex quo quolibet finito spiritu, inuenit alium altiorem. Atque ita sine termino progredere tur, nisi ipsamet sibi modum imponeret, concluderetque esse spiritum aliquem infinitum, qui omnem angelum, & qui esse, & qui cogitari potest, innumeris gradibus superet. Quis infinitèm pro greditur? Quis infinitum progressum quodammodo terminat? Quis terminum illum progrediendi infinitum assequitur? Mens certè naec facit. Mentis igitur quodammodo infinita uirtus est, quae in eo quoque apparet, quod non modo reperit infinitum actum, qui Deus est, uerùm etiam potentiam infinitam, quae est materia subdita Deo, atque ad innumerabiles formas inde capiendas idonea. Hinc etiam infinitam inuenimus generationis uicissitudinem, quae potest per infinitum tempus ab actu infinito fundi in potentiam infinitam. Apparet rursus ex eo, quod uniuersales rerum ratio nes capit. Sub quolibet autem uniuersali seu specie siue genere innumerabilia continetur. Innumerabiles sub humana specie homines successione perpetua, itemque sub alijs infinita indiuidua colligit in unam speciem, species multas in genus unum, multa gene ra in unam essentiam, essentiam unam in diuinam unitatem, ueritatem, & bonitatem. Vicissim ab hac una gradatim descendit in multitudinem infinitam. Mira profectò uirtus, quae infinita reddit unum, unum reddit infinita. Huic ferme non proprius in natura gradus est ullus, quatenus sursum deorsumue penetrat omnes. Non situs est proprius, quatenus nusquam sistitur. Non certa (ut ita dicam) & terminata potestas, quatenus ad omnia aequaliter operatur. Illud quoque mihi uidetur uim mentis (ut ita lonquar) interminatam prae cęteris demonstrare, quod ipsam infinitatem esse inuenit, quidue sit & qua lis, definit. Cùm uerò cognitio per quandam mentis cum rebus aequationem perficiatur, mens cognitae infinitati, aequatur quodammodo. Infinitum uerò oportet esse, quod aequatur infinitati. Ac si tempus quod successione quadam metitur motum, infinitum esse oportet, si modo motus fuerit infinitus, quantò magis infinitam esse oportet mentem, quae non modo motum tempusque stabili notione, sed infinitatem ipsam quoque metitur?

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
