# Opera omnia 202-2

Ficino, Opera omnia, THEOLOGIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/202-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/202-2

THEOLOGIAE PLAtonicae, de immortalitate animorum, eodem Ficino authore, LIBER IX. Probatur per rationalem uirtutem, animam non modo esse formam indiuiduam, uerùm etiam à corpore non pendere, ut euidentius immortalitas demonstretur. Prima ratio, quia mens reflectitur in seipsam. Cap. Actenus probauimus per uirtutem rationalem animam esse formam indiuiduam, immortalemque. Deinceps probandum est eam à corpore non pendere, unde propriè concluditur immortalitas. Res diuisibiles in seipsas minimè reflectuntur. At si quis dixerit rem aliquam diuisibilem in se reuolui, sic statim interrogabimus. Vtrum pars huius rei alia uer tatur in aliam, an pars in totam, an tota in partem, an tota potius in ipsam totam? Si datur primum, non aliquid idem uertitur in seipsum, cum inter se diuersae sint partes. Si secundum conceditur, aut tertium, sequitur idem. Allud enim pars est, aliud totum. Solus restare uidetur modus quartus, quod totum uertatur in totum. Hoc non aliter fit, quàm si omnes partes uertantur in omnes. Esto. Tandem nos conuersione huiusmodi facta quęremus, utrum pars aliqua in re remaneat extra aliam, uel ab alia discrepans, an nulla. Si remaneat, alia pars in hoc erit situ uel modo, in illo alia, atque ita in se inuicem conuersae nondum erunt. Sin nulla, cerrè nulla in ea re pars distabit discrepabit ue apertè. Quod tale est, indiuiduum est omnino, ita ut neque ex partibus quantitatis, neque ex materia & forma constituatur. Itaque aut non reflectitur res aliqua in seipsam, aut si reflectitur, est indiuidua. Animam in se reuolui modis quatuor alias diximus scilicet per intellectum in naturam suam, quando quaerit, inuenit, consideratque seipsam. Per uoluntatem in naturam eandem, quando se affectat & amat. Per intellectum in actum ipsum intelligendi, quando & rem intelligit, & se intelligit intelligere. Per uoluntatem in uoluntatis actum, quando & uult aliquid, & uult se uelle. Atque has rotas quatuor Plato animae currui tribuit, & hunc esse fontem illum quadruplicem arbitror naturę perpetuae, quem Pythagoras inquit, animae hominum ab loue tributum. Si nulla res diuidua remeat in seipsam, profectò nostra haec quadriga ratio nalis, quae per rotas quatuor in se recurrit, atque ipse fons intimus, qui per quatuor gurgites refluit in se seipsum, simplex est, & prorsus indiuisibilis. Huiusmodi uerò conuersio non est à corpore ad corpus, sed ab anima ad animam, quae ex multis alijs suprà, & hic ex eo probata est indiuisibilis esse, quod in se redeat. Quapropter conuersio talis à corpore libera est, cum neque exordiatur ab ipso, neque in ipsum regrediatur. Multò magis animae substantia libera est à corpore, si conuersio quae eius est motus, est à corpore libera.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
