# Opera omnia 202

Ficino, Opera omnia, Cap. XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/202
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/202

Si enim solet ubique ab absoluta qualitate manare similis aliqua communicata qualitas, quid mirum ab absoluta infinitate talem quandam alicubi aut talem infinitam effluere? Imprimis autem in mentes & animas, per quas Platonici putant in mundo quoque temporis generationisque successionem procedere infinitam. Quis igitur adeò demens erit, ut uelit mentem habituram esse aliquem in perduratione sua terminum, cum in uirtute saltem adeò amplificata & operatione non habeat: quasi possit habere extra se terminum, quem in seipsa non habet. Si uita origine antecedit intelligentiam, & intelligentia precio uitam excedit, atque humanus animus tanta est dignitate donatus, ut concessa sibi fuerit infinita quodammodo uirtus intelligendi ac uolendi, multò prius magisque concessa eidem fuisse debet uirtus infinita uiuendi.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
