Latin
203.1 to 203.4
Ficino, Opera omnia 203.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque rationalis anima nullo modo pendet ex corpore in essendo, sicut neque in mouendo &operando. Item si per operationem in se reflectitur, reflectitur etiam per essentiam. Ita essentiae animae in se conuertitur. Quò autem cuiusque rei conuersio fit, illinc est &profe ctio, atque contra. Igitur ex se anima, quae in se uertitur. Ex se inquam, tribus praecipuè modis Primo secundum formam, quia per formam aliam non formatur, alioquin non ad se, sed ad illam recurreret. Deinde secundum fundamentum, quia non sustinetur ab alio. Non enim innititur alteri forma haec, quae sibimet innititur, quando adnititur ad seipsam Tertio secundum simplicitatem, quia non constat ex partibus. Nam quo pacto explicatur ea forma per partium superficiem, quae in suum centrum penitus replica tur? Quod ita est ex se, est semper, quoniam quod desinit esse, id aut quia à causa formatrice derelinquitur, aut quia a fundamento deseritur, aut quia dissoluitur in partes, esse desinit. Quod uerò ad seipsum conuertitur, quia indiuiduum est, non dissoluitur, quia suijpsius est forma, à formatrice causa non relinquitur, quia in seipso manet, nunquam à fundamento deseritur. Secunda ratio. Mens quo magis separatur à corpore, eò melius se habet. II. Cap. Clanima originem ullam à corpore traheret, quantò coniunctius haereret corpori, tantò melius se haberet. Quaelibet enim res ab origine sua seruatur atque perficitur. Nunc uerò contrà contingit. Pręstantissimae animę partes sunt intellectus S atqueuoluntas, quando circa corporalia occupamur, intellectus aut nihil cernit omnino, aut non sincere discernit, sensibus &phantasia deceptus, uoluntas affligitur, dum multis inde uexatur curis. Contrà, quando corporalia despicit, &sopitis sensibus expullisque phantasmatum nubibus animus per se aliquid speculatur, tunc intellectus sincetè discernit, claretque maximè, quod etiam in his apparet, qui per somni quietem aut aliam quamuis alienationem à corpore, uaticinantur. Ideò nonnulli (ut in Critone &Apologia inquit Plato) propè mortem cùm sunt, futura praedicunt, quasi tunc illa uideant in supernis numinibus praescripta, quib.