# Opera omnia 205.5-8

Ficino, Opera omnia, 205.5 to 205.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/205.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/205.5

Ratio uerò contemplationis honestatisue gratia ab ijs iudicat abstinendum, & ut lubet, saepenumero abstine mus Quando infertur contumelia uel iniuria, circa praecordia sanguis ad uindictam ac cenditur. Tunc uis animae motrix, comes, hospesque corporis, pedes & manus mouet ad ulciscendum, ratio nonnunquam pacis & ocij causa sistere iubet & cohibet. Obiectis saepe periculis cor trepidat, sed occurrere praelio ratio praecipit tutandae patrię causa, un de inuito etiam corde itur in hostes. Fines autem ad quos ratio ita deliberat, incorporea sunt, ueritas scilicet & honestas. Cùm Plato noster uir coelestis domandi corporis gratia academiam insalubrem Atticae locum habitandam elegit, nónne animus eius corporis naturae aduersabatur? Cum Xenocrates dilectus Platonis discipulus, & Origenes eorum sectator, exusserunt sibi uirilia, quò libidinis incendia prorsus extingueret, nónne inuictus animus bellum membris corporis indicebat? Ante hos Magi Persarum, Aegy ptij sacerdotes, Pythagorici Philosophi, ut Venerem eneruarent, mero & carnibus abstinebant. Mirto Priscos illos sacerdotes magnae Matri consecratos aut Saturno. Illi castrabant se, isti se excarnificabant. Mitto primitias Christianorum, quibus nihil fortius, nihil miraqilius unquam uidit mundus. Quapropter nemo nobis obijciat uel paucos olim fuisse uel esse hodie paucissimos, qui corporis resistant affectibus, imò uerò resistimus omnes quotidie, alij sanitatis, alij honoris, alij pacis, alij iustitiae, contemplationis Dei, beatitudinis gratia. Ac etiam si nunquam corporis impetus frangeremus, satis tamen esset pugna ipsa, quae est in nobis continua, ad ostendendum animam corpori repugnare. Si nulla in nobis alia esset natura, quam corporea, statim cum corporis affectio ad aliquid traheret, prorueremus ut bruta, neque pensi quicquam haberemus, consultare musue, nunquid esset illud ad quod allicit corpus efficiendum. Nihil enim secum pugnat. Semper tamen fermè in nobis ex pugna illata nobis à corpore toto. Est igitur in nobis nibis aliquid praeter ipsum, ab eius stirpe semotum. Semotum, inquam, tum ab omni humorum elementorumque natura, quo cunctis horum inclinationibus possit obsistere, easque cogitatione & affectu transcendere, tum etiam ab omni natura coelesti ab ipso coe lo humoribus his infusa, ad eorumque perducta proprietatem. Quo etiam coelestibus incunationibus quandoque ualeat aduersari, quod Astrologi nobis ipsi concedunt, atque sub stantiam quandam coelo longè praestantiorem excogitare semper & colere. Mitto quod quicquid per corpoream mobilemque coeli uirtutem efficitur, & corporeum est, & penitus mobile, neque potest corpoream mobilemque naturam exuperare.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
