Latin
207.1 to 207.4
Ficino, Opera omnia 207.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Est igitur liberum. Iudicij siquidem libertate ideò carent aliqua, quia nullum habent iudicium, ut plantae. Aliqua quia licet habeant, habent tamen à natura ad unum aliquid determinatum, ut bruta. Naturali enim existimatione iudicat ouis lupum sibi perniciosum, ac fugit neque potest non fugere, impellente natura. Naturali instinctu feruntur hirundines ad nidum conficiendum, apes ad aluearia, ad telas araneae. Ideò omnes eiusdem speciei animantes, eodem modo sua fabricant semper, neque discunt aliquando, neque uariant unquam, quia species naturalis qua ducuntur, ab initio inest, atque eadem perma net. Homines autem &discunt, &opera sua uariant semper, unam tamen ab initio naturam habent. Non igitur natura trahuntur ad agendum, sed ipsi suo consilio aliàs aliter seipsos agunt. Vnde enim contingere id putamus, quod arbores bestiaeque in suis quibusdam motibus, artibus, electionibusque nunquam aberrant, homo uerò saepissime? Non quidem ex eo quod inte lectus insit illis perfectior, quibus nec intellectus quidem in est ullus, sed quia ab intellectu diuino nunquam errante trahuntur, homo uerò à suo, qui errare potest, dicitur. Qui etiam si quando ab actionibus proprijs ocium agit ad tempus, tunc ipse quoque à Deo ducitur, neque errat, quod ex uaticinijs &miraculis decla ratur. Ac si semper duceretur, sicut alia, tantò minus erraret quàm illa, quantò perfectius est instrumentum. Rursus si alia se ipsa ducerent sicut homo, tanto magis errarent quantò minus perfectam sortita sunt speciem. Cùm igitur homo iudicium de rebus agendis non habeat, à natura ad unum determinatum, est necessario liber. Quòd autem iudicet liberè ex eo conijcimus, quod seipsum ducit ad iudicandum. Quòd seipsum ducat, ex eo quod in iudicium suum se reflectit. Quòd se reflectat, ex eo quòd se iudicare cognoscit, iudiciumque definit. Quàm quidem libertatem intellectus ipsius uirtute sortitur. Intellectus enim non modo hoc aut illud apprehendit bonum, sed ipsum commune bonum. Quoniam uerò intellectus per apprehensam à se formam mouet uoluntatem, atque in omnibus motor &mobile proportione inuicem congruunt, uoluntas rationalis non est à natura determinata, nisi ad ipsum commune bonum.