# Opera omnia 207.5-8

Ficino, Opera omnia, 207.5 to 207.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/207.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/207.5

Sub ipso autem communi bono bona singula continentur. Quiequid igitur uoluntati offertur ut bonum, po est in illud inclinari uoluntas, nulla inclinatione naturali in contrarium prohibenteQuod quidem significatur per ea quae suprà diximus, quod multa eligit contra naturae corporalis usum & uoluptatem. Praescribit sibi uitae ordinem saepissime corpori noxium, odit corpus, extenuat, enecat, quod nunquam bestiae faciunt, quarum omnis impetus actioque seruit corporis usui. Operae precium est considerare, quaedam à Philosophis necessaria, quaedam impossibilia, quaedam media scilicet possibilia nuncupari. Et possibilia quaedam ut plurimum euenire, quaedam rarius, quaedam uerò aequaliter fermè contingere. Hunc ordinem uniuerso congruere potissimum arbitrantur. Affirmant rursus alia quidem naturalia, alia uerè uoluntaria esse. Addunt insuper, nusquam fore potentiam ullam ad utrunque contingentium aequaliter se habentem, nisi uoluntarijs agentibus insit. Naturalia enim agentia potius esse determinata quàm uoluntaria. Denique naturalia speciei cuiuscunque officia probant uana esse non posse, officium autem hominis esse consilium. Frustra tamen illic ad opposita consultari, ubi nequeat alterutrum prout conie ctura designat, eligi atque tractari. Praecipuè uerò ex hoc inuenietur animi nostri libertas, si planius quomodo mouentur bestiarum animae, uideamus. Quando animal brutum esurit, si cibus suus oculis eius offertur, eius anima iudicat pabulum tale sibi fore conueniens, appetitus cupit, mouetque, ad ipsum membra. Quaerimus unde sit motus ille membrorum. Proculdubio est ab appetitu. Appetitionis motus unde? A iudicio. Ex eo enim quòd cibum conuenire sibi iu dicauit, illico concupiuit. Vnde iudicium? A forma tali uel tali cibi ipsius oculis apparente, & ab interna talis corporis egestate. Quotiens enim tale corpus esurit, & pomum tale monstratur aspectui, totiens anima illa conuenire sibi illud iudicat, atque appetit. Cer nis motus illius principium non esse in anima, sed in corpore. In corpore, inquam, pabu lisis li sic dispositi, & corpore bruti sic affecto. Itaque non propriè anima illa ducit corpus, neque propriè ex seipsa mouetur, sed tam cibi quàm sui corporis natura trahit illam, ad cuius tractum membra etiam rapiuntur. Cuius rei signa quatuor afferemus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
