# Opera omnia 21-2

Ficino, Opera omnia, Cap. XIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/21-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/21-2

Cap. XIX. Emo beatitudinem, quę in diuina consistit contemplatione, consequi potest, nisi Deum ardenter amet, ardenter amare Deum nequimus, nisi speremus eum quandoque assequi posse, sperare non ualemus, nisi prius credamus tum Deum esse, tum nos Deo posse quandoque frui. Deus igitur pater hominum & curator, aliquando miris modis indutus humanitatem, se nostris sensibus obtulit, ut per ipsos sensibus, quib. plurimum utimur & confidimus, corpus eius miraculaque cernentes esse Deum certiores essemus. Hinc fides exorta est scientiae fundamentum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
