# Opera omnia 21.5-8

Ficino, Opera omnia, 21.5 to 21.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/21.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/21.5

Quid sapientius, quàm uniuersi decorem miram primae & ultimae rationis compulam fieri? Quid beneuolentius, quàm Deum uniuersi dominum ob serui delinquentis salutem, serui formam assumere? Sic ergo & declarauit & fecit ut nihil esset in mundo defor me, nihil penitus contemnendum cum regi coelorum terrena coniunxit, atque ea quodammodo coelestibus adaequauit. Praeterea quoniam à Deo ceciderat potentissimo, sapien tissimo, benignissimo, idcirco in imbecillitatem, ignorantiam, malignitatemque corruerat, proptereaque ex pio profanus euadens, ineptus iam penitus erat ad diuinam uirtutem imitandam, ad iucem cognoscendam, ad bonitatem denique diligendam. Vt ergo homo ex hac ruina rursus ascenderet ad sublimia, congruentissimum fuit, sublimem Deum exalto huic manum porrigere, hac uidelicet ratione, ut seipsum huic uisibilem, amabilem, imitabilemque efficeret. ivullus ad hoc aptior modus, quàm quòd Deus fieret homo, ut homo, qui corporalis iam factus, corporalibus inhiabat, Deum iam quodammodo, & corporalem, & humanum clarius cognosceret, & amaret ardentius facilius quoque & di ligentius imitaretur, fieretque beatus. Postremò homo curari perfectè non poterat, nisi re cumperaret mentis innocentiam, Dei amicitiam, suam excelientiam, cuę soli subiecta Deo fuerat ab initio secundùm naturam. Neque excellentiam adipisci poterat, nisi curator esset Deus, cui soli homo secundum naturam subest, neque Dei amicitiam, nisi per congruum quendam conciliatorem, qui manum ad utrunque posset extendere, & uiriusque extremis esset cognatus quodammodo & amicus. nullus est talis omnino, nisi sit Deus simul & homo, neque innocentiam, nisi cuipa dimissa, quàm dimitti sine satisfactione iustitia non permittit. Satisfacere pro uniuerso hominum genere solus poterat Deus, pati tamen neque decebat, nisi hominem, qui peccauerat, neque Deus ipse poterat. Consentaneum itaque fuit humanum genus per Deum factum iam hominem emendari, proinde neque excellentia comparari poterat, nisi per curatorem excellentissimum, neque amicitia reconciliari, nisi per amicissimum conciliatorem, neque recuperari innocentia, nisi per satisfactorem sufficientissimum. Excellentissimus autem curator solus Deus est, amicissimus concilia tor est homo, sufficientissimus satisfactor ille propriè uidetur esse, quia pariter est Deus & homo Valde igitur humanae curationi congruum fuit, quòd loannes ait: diuinum uer bum humanam induere carnem, ut genus humanum quemadmodum per aeternum uerbum creatum fuerat.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
