# Opera omnia 21

Ficino, Opera omnia, Cap. XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/21

Similiter si illis quae infrà nos sunt iungeret semetipsum, profectò infinita unitas opera sua uniuit summopere, & inuicem, & ad ipsam, cùm ab initio in homine cun cta concluserit, deinde sibi deuinxerit hominem. Fortè ob ea quae suprà diximus, Prophe ta Abacuc inquit: Opus tuum Domine in medio annorum uiuisica illud, in medio annorum notum facies, cum iratus fueris, misericordię recordaberis. Quia uidelicet in me dia rerum specie, quae ex utrisque seculis, aeuo scilicet, temporeque componitur, opus illud impletur. Addunt aliqui, in medio quoque mundi cursu, uolunt enim decem annorum millibus non mundum, sed mundi cursum prorsus expleri, siquidem motus quietis gra tia sit institutus, atque in medio hoc mundi cursu, Deum se hominibus ostendisse, ut aduentus eius aequè ab utrisque seculorum distaret extremis, ne uel expectatio futuri aduentus, nimium protraheretur, uel praeteriti memori prorsus aboleretur. Sed tempora Deus uiderit, temporum temperator. Si bonitatis proprium est diffundere, & communica re seipsam, Deus cum sit infinitum bonum. omnes debet communicationis modos implere, ij uerò quatuor esse uidentur. Secundùm praesentiam, uirtutem, unitatem essentiae, uni tatem personę. Primus impletur in omnibus, ubique enim Deus adest. Secundus perom nes formas etiam minimas propagatur. nam omnis forma efficacem à Deo aliquam ha bet uirtutem, materia uerò ipsa non habet. Tertius intra Deum fit solum, non potest enim essentia Dei, essentia alterius fieri, alioquin uel quod infinitum est, finitum fieret, uel quod est finitum, fieret infinitum. Quartus communicationis modus fieri nequit in rebus ratione carentibus, quibus enim natura deest omnino, cognitio, amorque Dei, unio diuina, secundùm personam non conuenit. Ex angelo quoque ac Deo unam fieri personam non est necessarium, angelis quippe miseris nullum superest remedium, cum poenitentia desit, caeteris angelis satis est ad beatitudinem suam antiqua illa luminis diuini possessio. Quod quidem lumen in Seraphinis, Seraphinum quodammodo fit, in Cherubinis, etiam Cherubinum, similiterque in alijs, perinde atque Solis lumen, dum per uitra diuersorum colorum transit, in colores uarios se transformat. Deus autem in homine, hominem reddit diuinum merito. Sicut enim in rebus naturalibus ex materia ultima formaque suprema fit con positum naturalium pręstantissimum, ut animal rationale, sic fermè in rebus diuinis, ex supremo spiritu, atque ultimò scilicet Deo & hominis animo, efficitur diuinum assumptum omnium praestantissimum. Non satis erat homini ad hoc ut suscitaretur radius menti eius diuinitus infusus, nam propter sensus à mente digreditur. Oportuit igitur in homine quodam, scilicet lesu, ita diuino ipsi soli animum iungi, ut in corpus iplius, & ad sensus hominum, copia radiorum exuberaret. Qualis contunctio sit Dei & hominis. XVII. Cap. Voniam unio Dei ad hominem secundum personam diuinam potius, quàm se

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
