# Opera omnia 210.5-8

Ficino, Opera omnia, 210.5 to 210.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/210.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/210.5

Quapropter si quae ad corpus pertinent, non necessario sequuntur astra, multò minus animi eorumque actiones stellis subijciuntur. Neque audeat quisquam dicere, mentes hominum à supernis mentibus moueri per coelum tanquam per instrumentum aliquod, atque medium. Magis enim conueniunt mentes cum mentibus quàm cum corporibus, ideo inter illam mentes ac nostras coelum non interponitur, sed potius inter mentes illas, ac coelum nostrae mentes medium obtinent. Proptereaque coeli à numinibus per mentes hominum mo uendi essent potius, quàm nostrae inde per coelos. Dixerit forte quispiam, mentes nostras à mentibus illis absque medio agitari. Agitent ergo, si placet nos, imò ducant. Sic enim diuinae erunt hominum mentes, si mouentur proximè a diuinis. Erunt namque illis proximae per naturam. Alioqui per naturam aliam illis propinquiorem, quasi per medium mouerentur. Erunt certè illis propinquiores quàm coeli globus, postquam inde mouentur sine coelo. Quòd si coelum putant fore perpetuum, cur non etiam hominis animum sempiternum esse, cum sit diuinis propinquior? Proinde infusio quae in mentes inferiores à superioribus angelicisque transit, illuminatio potius est dicenda quàm mo tus. Illę siquidem suo modo tradunt, hae quoque suscipiunt suo modo, utrique uero sunt intellectus. Ergo intellectuale lumen est, & quod datur, & quod accipitur. Minus huiusmodi non prohibet animum nostrum ad lumen illud suo modo conuerti, pro natura sua uti, ac per illud libere ratiocinari atque eligere, praesertim quis noster animus interdum ad deteriorem partem in consilijs sese confert, instinctus autem mentium diuinarum traheret semper ad optimum. Quapropter humanus animus inspirationem numinum in naturam suam trahit. Illic quippe descendit stabilis. Ipse mobilem reddit, cum ipse sit mobilis, ac deinde mobiliter agit. Itaque nihil obstat quo minus libera sit animi actio, cum nulli proprio mouenti subijciatur. Plotinus, Proculusque, & Auicenna disputant, coelestes motus non esse inferiorum causas, sed instrumenta potius diuinis motoribus uelut artificibus obsequentia, quorum uarias cogitationes coelestibus corporibus figurisque & motibus tanquam oculis nutibusque suis indicari nobis, & futura portendere. Addunt diuinorum notiones coelestibus disponsitionibus, quasi literis explicari, & sicut aues uo latu atque garritu auspicibus auguribusque, non quae agant ipsae, sed quae significent, credumtur ostendere, ita coelos figuris & motibus, quae aliunde fiant, quotidie nobis significare.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
