# Opera omnia 215.1-3

Ficino, Opera omnia, 215.1 to 215.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/215.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/215.1

Accedit, quod robustiores, quantum spectat ad operationes naturales, semper sen sualesque saepe alijs se melius habent, quantum uerò ad intelligentiam neque semper, neque saepe, quasi intelligentia corporis non sit comes. Adde quod sensuum naturae per senectutem in operatione deficiunt, mentis uerò oculus tunc cernit clarius, fugatis nebulis inuenilium uitiorum. Diuine enim Plato, non florescit, inquit, uirtus animi, nisi uirtus corporis deflorescat. Non acuitur mentis acies, nisi corporis acies hebetetur. Tunc diui narum rerum sapientia uiget, humanarum prudentia consumitur, aequitas pollet atque con stantia. Et quod majus est, neque uis etiam ipsa propriè sentiendi, quę est in anima, senio uel morbo deperditur, quamuis oculo laeso actu eius intermittatur, ex eo quod non satis sincere repraesentantur obiecta. Nam & calamo fracto cessat actus scribendi, ars uerò scribendi in animo remanet integra. Quod ars detrimentum inde nullum susceperit, inc patet, quod interim in seipso scribit, & calamo restituto arbitratu scribit suo. Idem fieret si elingui curaretur lingua, & si pes claudo. Idem si coeco uel lippo oculus curaretur, quasi in corpore damnum fuerit, non in anima. Saepe enim purgato oculo mox uidemus. Quod aut non fieret, aut iam etiam sanato corpore fieret serò, si ipsa uidendi uis defecisset, quae certum restitutionis suae tempus exigeret, postquam corpus exegit suae. Scitè Aristoteles, si praestes, inquit, seni iuuenis oculum, uidebit penitus sicut iuuenis. Si sensus qui certis partibus corporis adscribuntur, neque laesis partibus ipsis, neque senio uim amittunt, mens quae adscribitur nullis, neque laeso toto corpore, neque unquam defici et. Hic succurrit uobis ratio illa quam affert in decimo de republica Socrates apud Platonem, quòd per nullum corporis morbum rationalis animus moritur. Quo enim pacto, inquit, corporis morbo peribit, qui proprio morbo non deficit?

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
