# Opera omnia 215.4-7

Ficino, Opera omnia, 215.4 to 215.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/215.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/215.4

Corpus siquidem nostrum non alieno perit morbo, sed suo. Quòd si cibi uitio & aëris putredine interit, non prius per hoc perit, quàm ex hoc in proprium incidat morbum, quo propriè morbo dissoluitur. Ac si morbo proprio non periret, nunquam etiam alieno. Nam si non lae datur febre, insalubri cibo uel aëre non laedetur. Animus autem propria labe, id est, iniquitate non perit. Iniquus enim animus non minus est animus & uiralis, quam si aequus. Ergo non perit corporis morbo. Accedit, quod corporis morbus animo non infert uiti um ipsius animi proprium, quoniam animus corpore aegrotante non fit iniquior, sed emendatur saepe, & morum studio proficit. Quapropter morbus corporis non modo non perdit, sed neque uitiat animum. Ac si quandoque aegrotante corpore laedi mens uideatur, non tamen est ita. Ociatur mens ibi forte etiam, uel in seipsa agit, uel circa huma na negociatur, non laeditur. Socrates quando uel ludebat cum liberis, uel eos curabat languentes, Philosophiae sublimioris habitum quidem non amittebat, licet uel non phi losopharetur tunc ullo modo, uel non philosopharetur ergregie, dum scientiae actum ad uiliora consideranda distraheret. Animus noster in corporis oblectamentis ludit cum ipso saepe. In eius languorib. regit & curat. In utroque statu intermittitur uel remittitur sublimis illa rationis consideratio, quia uel ociatur ad tempus, uel anxiè nimium circa uilio ra negociatur, re pacata uero resurgit. Ita natura comparatum est, ut ad diuersa simul opera quantum ad humanas uires attinet, non satis sufficiamus. Conuiuae epulis intenti non bene lyrae modulos audiunt. Dum anima mulrum concoquit cibum in stomacho, humanae contemplationis munus remittit, ideò tunc hebetari uidemur. Dum attentius speculatur, aegrè cibus concoquitur. Hinc saepe corpore languent philosophantes, non languent animo, sed intelligentia tantum excellunt, quantum deficiunt corpore. Ergo quid mirum si corpore febricitante, anima sustinendo curandoque aegroto intentissima cesiat à contemplando, & in pueri corpore fabricando, in decrepiti quoque corpore sustinendo occupatissima minus utitur intellectu?

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
