Latin
Cap. V
Ficino, Opera omnia 215.8
Unproofread scanNot analysed yet
Et cum uapores atri cerebri spiritum occupa uerint, atque eo uibrato mouerint horribiles in phantasia species, unde tetri spectaculi nouitate, tota ferè uis animae phantasiam intenditur, mirabere si interim opus intermiserit contemplandi, quod tandem uaporibus resolutis instaurat. Saepe etiam uaporibus feruescentibus ratio ipsa peruigil imaginum illusiones redarguit, quod in his accidit, qui cerebri uertiginem patiuntur, quorum ratio negat coelum aut terram ruere, licet sensus id asserat. Ruisus qui propter morsum canis concitantur rabie, aut furore daemonis instigantur, nonnunquam etiam in ipsa furoris incursione imminentem insaniam animaduertunt.