# Opera omnia 217.1-4

Ficino, Opera omnia, 217.1 to 217.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/217.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/217.1

Et quia tunc regendo corpore minus quam soleat occupatur, in mentem suam se colligit, cernit arcana, praesagitque futura. Absit à no bis Lucretiana suspicio, animam scilicet cum corpore morituram, quae debilitato corpo re roboratur. Et cum unio dissolutioni opposita sit, longissintè tunc abesse à dissolutione putandus est animus, quando se maximè colligit in seipsum, ac deposita animali natura surgit in mentem. Atque id in morte, quae propter resolutionem fit, manifestè contin git. In morte uerò quae fit propter extinctionem uitalis animae, uis humoribus tumoripusque curandis intenta est, sensus doloribus iudicandis, phantasia spectandis simulachris, quae ab humorum uaporibus concitantur. Quapropter ratio ad tempus remittit officium, sicut solet in somno nonnunquam, quod resumat pòst mortis strepitum, sicuti consueuit pòst insomnia uigilare. Quod autem in eo ipso tempore uires dotesque suas nequaquam amittat, illud nobis argumento est, quòd multi qui diligentia medicorum ab imninente morte reuocantur ad uitam, corporis quidem uires uel nunquam, uel serò reci piunt, animi uerò moxhumore purgato, quasi corporis uires extinctę fuerint, animi au em lumen latuerit potius tanquam sub cineribus ignis, quàm euanuerit. Quis dixerit eundem forem à uita exitum corporis atque animae, cum non sit idem reditus? Redit enim corpus uix seroque, redit animus facilè atque subito. Neque quicquam eo tempore amisit sui, cum & naturales, & acquisitas dotes subitò rursus edat in lucem, non minus quàm antea consueuerit, utpote qui sua tunc collegerat supellectilia, non disperserat, paratusque fuerat tanquam serpens ad exuuias exuendas, non aliter ijs claustris egressurus in lucem uiuens & integer, quàm olim materno utero cum est emissus in lucem. Putat autem sapiens quando relinquit corpus, se non parte priuari sua, sed molestissimo onere liberari. Ac de sexto signo iam satis. Accipe septimum illud signum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
