Latin
217.5 to 217.8
Ficino, Opera omnia 217.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Sensus diuturno opere fati gantur, mens uerò nunquam. Quantò diutius inspexeris, eò cernes obtusius. Quantò diutius indagaueris intellectu, eo intelliges clarius, omne corporis sensusque opus usu defatigatur, mentis uerò corroboratur. Solet tamen diuturna cogitatione grauari caput, &oculus caligare, quia mentis exercitium omitantur saepenumerò phantasiae motus, hos autem uibratio spiritus, hanc laesio cerebri aut oculi. Ipsa uerò mentis acies fit le uior &acutior. Quae certe sine intermissione ulla sursum directa maneret, nisi miserata corpus hoc ipsi commendatum, eius recreandi gratia opus proprium intermitteret. Quod in ijs planè conspicitur, qui dum speculantur attentius aliquid, fatigati corpus aegrè ferunt, in quibus mens inuita quodammodo cessat ab opere, corpus autem sensusque cessant quam libentissimè, quasi non mens fatigetur operando, sed illa. Quod uerò indefessum est etiam immortale. Octauum signum est, quòd uires aliae alicui rerum generi sunt adscriptae, mens nulli. Quid est enim in eorum numero quae esse dicuntur, ad quod mentis acies dirigi nequeat? Quae ipsius quod dicitur ens, essentia, esse naturam &uim descriptione comprehen dit, sub ijs uerò ea quae sunt omnia continentur. Reperit quoque differentiam inter esse atque non esse, itaque nouit utrunque, &esse diuidit quodammodo in partes suas atque particulas, qum quaelibet rerum nenera speciesque sub esse disponit. Et, quod majus est, super esse ipsum ascendit, &sub esse descendit, quando ipsum unum, ipsum quoque bonum sta tuit super esse, &materiam siue priuationes rerum sub esse locat. Nulli rerum generi mens astringitur, si ambit omnia. Nihil extra se habet, à quo perimatur, quod intra se quodammodo claudit omnia. Concludamus disputationem hoc pacto. Animus hominis si per corpus esset aliquo modo, nihil ageret unquam sine corporis instrumento uel au xilio. Agit autem sine corporis usu intelligendo atque uolendo, ut per octo signa exposuimus. Non igitur est per corpus. Ergo est aut per se, aut per diuina. Si per se, nunquam se deserit, si per diuina, ergo per aeternas causas est aeternus.