Latin
Cap. VII
Ficino, Opera omnia 220
Unproofread scanNot analysed yet
Tria uidimus corpora, tres quoque spiritus, tres nunc accipiamus species animalium. Animalia utrinque tam ex anima, quàm ex corpore sempiterna, ceu mundi sphaeras stellasque (ita ut Plato existimat animatas, ut tam corpus earum, quàm anima sit procul à morte. Item animalia utrinque mortalia, ceum bruta. Interponamus homines ex anima immortales, mortales ex corpore. Multi uerò etiam multos daemones heroesque similes interponunt, neque seruari aliter ordo naturae potest, nisi coelesti animę fermè penitus immutabi li, corpus omnino incorruptibile tribuatur, atque bruti animae penitus corruptibili, corpus omnino mortale, animae autem hominis, &immortali simul, &quadam ex parte mu tabili, corpus detur utrunque, aethereum unum secundum Platonem, elementale alterum, ut hominis anima aethereo immortalique corpore, qua parte immortalis est, coelitus indu ta descendat. In terris uerò, qua parte mutabilis est mutabili elementorum corpore uestiatur. Ac meritò hominis animae, licet immortali, corpus corruptibile congruit, propter eam sui partem, qua esse mutabilis demonstratur. Nihil igitur obstat quin possit animal unum in naturae ordine reperiri ex anima immortale, ex corpore corruptibile. Idque manifestius homo sit, ut &superior ratio demonstrauit, &Anaxagorae sententia comprobat, quatuor rerum gradus inducens, immortalem aeternitatem, immortale tempus, mortalem aeternitatem, mortale tempus. Primùm esse arbitror mentem, secundum coelum, tertium rationalem animam, quartum irrationalem. Ideò de homine dixit diuinum illud, θνητος ἀκώνῃ μόρος ἔχει θεοῦ τινος, Id est, mortalis aeternitas, Dei partem habet, hominem aeternitatem quidem uocat, tum propter animae substantiam, tum propter intelligentiam. Mortalem uerò tum propter mutabilem animae partem uel actionem, tum propter corpus ex elementis compositum. Neque absurdum esse Platonici putant, ut in anima actionis motio unà cum substantiae immutabilitate concurrat, quandoquidem &in coelo (quod animae fertimaginem) hęc duo manifestè concurrunt, nihil enim inter corporea coelo mutabilius, nihil contrà stabilius inuenitur. Talem quoque putant esse primam mundi materiam, quae sic naturalibus subest formis quemadmodum mens nostra diuinis. Putant autent mutationem rebus ex ipsarum multiplicitate contingere, ita ut quae essentiam habent multiplicem, motionem in essentia sortiantur, quae uero uirtutem actionemque solam, in ijs duntaxat mu tationem aliquam sustinere. Sed ut capitulum concludamus, nihil prohibet quo minus animae quamuis indissolubili corpus dissolubile congruat, praesertim cum etiam coeli cor pus ex eo dissolubile nominent, quod partib. constet extensis, proptereaque seipsum con tinere non possit, sed uirtute animae connectatur. Idem contigisset &nobis, si animae nostrae similiter, atque coelestes à diuina unitate non recessissent. THEO. eodem Ficino authore,