Latin
221.5 to 221.8
Ficino, Opera omnia 221.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Infima denique mens talis debet esse, ut primo illarum principio sit opposita, capiat ab omnibus, tribuat nulli. Secundum naturam suam ideas illas in potentia quidem habeat passiua, nullas actiua, postquam ideas non transfundit in aliquem ipsi subditum intellectum. Quippe in primo potentia sola actiua est idearum, in sequentibus actiua per ordinem &passiua, in infima mente passiua. Ordinem igitur primi coeli obtinet Deus, uicem sequentium corporum mediae tenent mentes, locum materiae infimae infimus im tellectus, qui per naturam suam successione quadam omnes intelligibiles rationes acci piat actu, siue uideat, neque omnes actu simul intueatur, quemadmodum corporum for mas materia suscipit ab alia in aliam succedendo. Materia haec quia ex nulla antecedente materia fit, unde creatore indiget infinito, idcircò à solo creatur siue manat Deo. Par est enim ut potentia simplex à simplici fiat actu, qui quoniam actionem suam ultra agentium reliquorum actiones protendit, solus facit materiam, quae gradum tenet ultimum in natura. Si solus Deus creat materiam quae est infimum corporalium, solus creat eam mentem quae est infimum intellectuum. Si materia opus est omnium diuinorum operum à Deo remotissimum, intellectuale uerò genus est proximum, &illa fit seorsum à mente, multo magis potest mens seorsum fieri à materia. Si talem ordinem habet intellectus ul timus in rerum intellectualium genere, qualem materia in genere naturalium, &materia à nulla re naturali potest fieri, sequitur ut postremus intellectus, à nulla specie intellectus, quae in eo fit genere, possit fieri. Quòd si intellectus huiusmodi à nullo generis eiusdem intel lectu uel multo praestantiore dependet, multò minus putandus est à genere naturalium, multò insuper minus à materia dependere. Hinc sequitur postremam mentem est materia non educi, sequitur etiam esse incorruptibilem.