# Opera omnia 222.1-4

Ficino, Opera omnia, 222.1 to 222.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/222.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/222.1

Nam cum mentium ordo sit ordine corporali praestantior, atque ordo rerum corporalium tandem descendat in materiam sempi ternam, siquidem materia illa nunquam corrumpitur, quis usque adeò demens erit, ut con cedat mentium ordinem, qui stabilior est diuiniorque corporibus, in mentem postremo desinere corruptibilem? Sit ergo perpetuus oportet ultimus intellectus, qui ita comparatur ad intelligibiles formas, quemadmodum ad sensibiles prima materia. Materia uerò neque per aliquam sensibilem formam corporali corruptione corrumpitur, per has enim formatur, neque per aliquam intelligibilem speciem, ab his enim perficitur. Ergo mens ultima neque per aliquam intelligibilem speciem, spiritali corruptione destruitur (his namque perficitur, neque per aliquam sensibilem formam corporali perit corruptione. Praeest enim mens, non subest corporalibus speciebus. Neque transit in mentem corruptio corporalis, sicut non transit in materiam corruptio spiritalis. Imò uerò si non transit in mentem uiolentia spiritalis, multo minus propter corporum crassitudinem transibit in eam uiolentia corporalis. Imò etiam si corruptio corporalium subiectam illam materiam non attingit, multò minus altiorem illis mentem coinquinabit. Esto perpetuus intellectus ultimus. Sed quis iste? iste inquam est intellectus humanus. Quòd intellectus in nobis sit, quid dubitat? cum non possimus nisi per uim intellectus de intellectibus disputare. Et sicut oculus Solis lumen non capit, nisi per proprium quoddam sui lumen internum, ita anima nostra diuinos intellectus nec inuestigat nec intuetur, nisi per proprium intellectum. Sed qualis hic noster intellectus? Hoc ego non curo amplius, qualiscunque enim sit, sempiternus erit. Intellectus namque superiores proculdubio perpetui sunt, si infimus est perpetuus. Ego uerò arbitror nostram mentem idcirco esse postremam, sicut & pluri bus placuit antiquorum, quoniam non simul agit sua, sed uersat in se uicissim tanquam Proteus formas, atque intelligit succedendo, quemadmodum Luna quae ultima stellarum est uicissim mutatlumen, caeteris non mutantibus. Sit ergo nostra mens ultima. Sit etiam sempiterna. Quia sempiterna est, semper inhiat sempiternis, & illa quotiens à corpore non turbatur, attingit illico, solisque gaudet ut suis atque domesticis. Motus autem cuiusque rei ille est naturalis, qui fit statim impedimento subtracto. Fit autem simillimum terminum, quia uerò est ultima, amat corporum naturam ad quam quasi propinquam accedit, uiuificat & gubernat.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
