# Opera omnia 225.1-4

Ficino, Opera omnia, 225.1 to 225.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/225.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/225.1

tum quia ignis & aër elementa putissima in nobis ualent, quàm plurimum, quod etiam indicat agilitas corporis, procerus habitus, & erectus aspectus. Maximè uerò propter complexionem temperatissimam, quae significatur ex delicata, leni, firma & nitida carnis mollitie, quae non fit nisi exactissima elementorum temperatione. Aquila uisu hominem superat, multę aues auditu, canis olfactu, nullum uerò animalium gustu uel tactu. Quod plane perspicitur ex eo, quod homines in epulis, poculis & uenereis immoderatius profunduntur quàm bruta, licet ratione nonnunquam cohibeantur. Par est enim it auidius, quàm bestiae eas uoluptates adsciscant, quas sentiunt & acutius. Tres illi sen sus superiores tunc expetissimi sunt, quando siccum est cerebrum. Quam siccitatem non tradidit Deus homini, cuius cerebrum quiescit nunquam, ne fortè si esset natura siccum, etiam continua agitatione arescens, citius quàm decet exiccaretur. Gustus nihil aliud est quam tactus aliquis linguae. Tactus cùm uniuersalis sit sensus, tum omnis animalis, tum corporis uniuersi, ubi acutissimus est, declarat optimam inesse corporis com plexionem, ob id potissimum, quòd cum fiat in neruis, qui quando aridiores sunt, sentiunt malè, ubi acutus est tactus, significatur inesse mollitiem, quae temperet neruorum ariditatem. Praeterea sensuum instrumenta nunquam actu eas qualitates habere debent, quas sensus est percepturus. Pupilla enim coloribus, auditus sonis, olfactus odoribus, caret lingua saporibus. Cum uerò tactus uersetur circa quatuor qualitates, & elementorum, oportet ut uel careat illis omnino, quod fieri nequit in composito corpore, uel ab earum excessu procul absit, ita ut in eius instrumento nulla uideatur qualitas do minari, sed quasi quaedam expulsis qualitatibus harmonia. Opus fuit tamen multum terrae & aquae secundùm molem nobis inesse, ut uim ignis aërisque longe uehementiorem aqua & terra molis abundantia temperaret. Datum quoque nobis est majus cerebrum, & cor calidius quàm caeteris animantibus. Illud quidem, ut per uaria instrumenta speculationi suppeditet, hoc autem ut & multi, & clari spiritus adsit cerebro. Suspensum etiam caput est, ne grauium humorum sordes descendant ad cerebrum, & inquinent spirituum puritatem.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
