# Opera omnia 227.1-4

Ficino, Opera omnia, 227.1 to 227.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/227.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/227.1

Dicimus autem totum uniuersae naturae conatum ad id potissimum dirigi, ut animal intellectuale sit ex eo quòd intellectus adsit corpori, ut autem intellectus ipse in se sit, actionem duntaxat diuinam posse conferre. Et cum ab ipsa duntaxat aeternitate dependeat, aeternum fore. De intellectuali autem animali quidnam dicemus? Magi non dubitant id quoque in sua temperantia permansurum fuisse, ut Plato in Charmide scribit, si modo animus in sua id est, diuina temperantia permansisset. Ab ipso enim om nem tum consonantiam, tum dissonantiam corporis proficisci. Idem prorsus lex Mosaica Christianaque docet. Verùm quòd uniuersus ordo ob inordinatum animi motum olim amisit, ipso tandem ordine praeualente rursus in ordinem esse redigendum, non Moses solum, sed Zoroaster, Mercurius, Plato consentiunt. Sed de his alias. Nunc iam quod erat propositum concludamus. Sint igitur termini corporalis ordinis utrique perpetui, & infi mus, & supremus. Supremum uerò terminum, ultimamque formam esse rationalem animam prisci Theologi putauerunt, quibus cum Aristoteles consentit in libro de diuinis duodecimo, ubi de causis efficientibus & formalibus disputans inquit: causas quidem mouentes materiam praecedere, formas minimè. Si autem post materiam forma aliqua maneat, esse perscrutandum. Nam in quibusdam nihil prohibere, ut si est anima tale, non omnis, sed intellectus. Idem in libro de naturalibus secundo inquit: Philosophi na turalis inuestigationem usque ad illam formam protendi, quae separata quidem sit simul & in materia, quàm esse hominis animam ipse tibi significat, & ita Peripatetici omnes exponunt. Nos autem putamus tum priscos Theologos, tum Aristotelem tali quadam ratione in hanc sententiam concurrisse. Quòd sicut complexio temperata est finis ad quem diriguntur omnes motiones complexionesque naturales, ita rationalis anima, cui lubest temperata complexio, finis est formarum omnium naturalium. Rursus illa est ul timae formae conditio, ut neque omnino sit absoluta, neque omnino immersa corporibus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
