# Opera omnia 227.5-8

Ficino, Opera omnia, 227.5 to 227.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/227.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/227.5

Si omnino esset libera, neque quicquam per corpus operaretur, corporis forma non esset. Si obrueretur omnino, neque ageret aliquid absque corpore, non esset ultima forma. Esset enim hac ulterior illa quaecunque talis esse reperiretur, ut partim quidem iungeretur corpori partim non iungeretur. Qualem profectò esse aliquam oportet, ut inter sustantiam illam angelicam à corpore omnino seiunctam, perque illud nihil agentem, atque formam aliam omnino coniunctam corpori, perque corpus agentem omnia, qualis est anima bestiarum, forma quaedam sit media, partim iuncta corpori, partim etiam separata, ut aliquid per corpus efficiat, aliquid per seipsam. Talis est autem rationalis anima omnis, qa & regit corpus, & speculatur. Humana quoque talis est proculdubio, quae nutriendi & sen tiendi opera per corporis exequitur instrumenta, intelligendi autem & eligendi actum perficit per seipsam. Sic angelus tam per substantiam, quàm per operationem est à mate ria separatus, & in aeternitate totus quia totus in statu. Brutorum animae per utrunque coniunctae, & totae in tempore, quia per utrunque mutantur. Rationales animae quia partim coniunctae esse debent, partim etiam separatae, neque esse possent per aliquid separatae, si coniunctae per substantiam essent, necessariò sunt per substantiam separatae, siue separabiles, quia sedlicet nullam habent originem à materia uel ab agentibus instrumentisque corporeis. Sunt autem coniunctae per operationes, non quidem per omnes operationes, sed insimas, & id quidem non uiolentia, sed amore. Vnde secundum Chaldaeos in confinio sunt aeternitatis & temporis. Per substantiam quidem in aeternitate sunt, per operationes in tempore. Siquidem illa manet, istae mutantur. Decet enim inter quod omnino est aeternum, atque id quod penitus temporale, esse aliquid partim aeternum, partim etiam temporale. Et inter id quod semper est, atque id quod fit aliquando, esse aliquid quod fiat semper. Tale quidem est coelum, & permanens substantia semper, & mobile. Rursus talis ipsa mundi materia, atque ipsa etiam (ut ita dixerim) corporeitas. Pręterea fer me talis est anima, quae fluit semper effectu & actu, quamuis substantia maneat. Vnde declinat ad corpora quae fluunt insuper per substantiam. Talis profectò anima ideò for ma est corporis ultima, quia format quidem regitque corpus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
