Latin
228.1 to 228.4
Ficino, Opera omnia 228.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm ita pene excedit naturam corporis, ut in ipso sit limine, ac paulum quid praetergressa, limites corporis sit pe nitus relictura. Nempe muliò magis separata est, quàm coniuncta. Communicat namque li partem sui, siue potentiam inferiorem quàm habet cum brutis plantisune communem. Partem uerò praecipuam, diuinis persimilem, in qua tota consistit rationalis animae ratio, semotam haber à corpore in essentia, qui etiam in actione. Et quotiens operatur per intellectum, primo naturalique instinctu ad separatas rationes sese confert, quod quidem omnes Peripatetici confitentur. Ad singulas uerò coniunctasque formas non primò aut recto, sed secundo &obliquo quodam actu se torquet, quatenus ad simulachra unde species intelligibiles procreauit, se reflectit. Quis ergo non uiderit uim rationalem magis separatam esse, quam coniunctam? Siquidem ad separata rectè &primò, ad coniuncta obliquè actu sequenti se uertit. Quae tunc maxime quod uult assequitur, quando lon gissimè dis. edit à corpore. Contrà, quando per sensus descendit ad corpora, tunc fallitur, &innumeris passionibus perturbatur. Non potest autem rerum mortalium esse similis, si illarum praesentia fallitur &turbatur. Imò uerò similis est diuinarum ut in Phaedone docet Plato, quia quo illis haeret propinquius, eò clarescit magis, gaudet. Quiescit autem in loco sibi naturali res quęlibet, angitur in alieno. Vnde apud Platonicos apparet non esse in corporibus mortalibus, quatenus mortalia sunt, naturale intelligentiae sedem. Er go paululum quid ab est ut rationalis anima sit prorsus à corpore separata. Est igitur for ma ultima, cum super eam non sit forma alia corporis, infra uerò sint multae ita dispositae, ut gradatim huic animae propinquantes quasi super materiam eleuentur. obiectio Epicurei &responsio, de formis Deo simillimis. IIII. Cap. COmniare nos Epicurus inquit, quando formas excedere ullo modo materiam qua sustinentur, asserimus. Absorberi eas usque adeò à materia putat, ut impossibila sit aliquam licet excellentissimam formam aliquid ultra materiam operari. SNos autem omnia naturae opera (sicut Plato in Philebo scribit, Aristoteles que confirmat) à diuina quadam perfici arbitramur intelligentia, quae quidem coelos uelut instrumenta sua reuoluens, &citans, ut Plato inquit, coelestem currum, inde inferiorem hanc elementorum format materiam. Atque ut in arte operis forma triplicem habet gradum.