# Opera omnia 228.5-7

Ficino, Opera omnia, 228.5 to 228.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/228.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/228.5

Est enim primum in artificis animo, secundo in instrumentis ab eo agitatis, terrio in materia inde formata, ita formae rerum quas Deus per coeli motus uel traducentes, uel pręparantes hic generat aut ereat, primum in ipso sunt Deo, deinde in coelis tanquam riuulis aut sedibus, postremò in hac inferiori materia. Oportet autem materiam hanc, quando quidem à diuina intelligentia sic agitatur, suscipere ac prae se ferre exactissimam aliquam diuinae intelligentiae formam. Quod etiam in natura & artibus fieri cernimus. Vitalis siquidem natura animae per calorem naturalem tanquam aliquod instrumentum materiam agitat alimenti à nobis sumpti, redditque uitalem. Vita haec alimento tributa, non caloris illius imitatur formam, sed animae. Calor enim ex se uitam non generat Pictor etiam per instrumentum suum penicillum formam aliquam signat in pariete, non penicilli similem, sed animi sui potius, qui eam in se prius conceperat, & postea parit. Igitur tam secundùm naturam, quàm secundùm artem operis forma formam refert agentis. At enim in hoc gradum triplicem reperimus. Aliam formam uidemus propinquiorem materiae quàm agenti, aliam agenti propinquiorem, quàm materiae, medi am uerò nonnullam. Accipe primum exemplum aliquod in natura. Anima quippe per instrumentum illud suum calorem scilicet naturalem, cibo digesto triplicem tribuit for mam. Nam crassioribus cibi partibus formam tribuit ossium, ossa namque ex illis generat atque nutrit. Tenuissimis uerò partibus ut plurimum spiritus ipsius adhibet formam, quia ex illis spiritum ereat. Medijs denique formam praestat carnis atque neruorum. Haec omnia exequitur naturalis ille calos, non sua uirtute, sed animae. Ipse enim urit tan tum natura sua atque dissoluit, sed ad huiusmodi opera per uirtutem animę temperatur. Forma ossium remotissima est ab anima, & materiae proxima. Nullus enim fit sensus in ossib.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
