Latin
229
Ficino, Opera omnia 229-2
Unproofread scanNot analysed yet
solent excitare, flebilis uox flere, furiosa furere, lasciua lasciuire saepe compellit. Haec igi tur opera cum ad uisum tum ad auditum spectantia, arificis menti sunt proxima, illa uerò quae ad tres reliquos pertinent sensus, ut diximus, remotissima. Mediae autem illę operationes sunt, quae ad corporis exercitationes, ludicras aut bellicas pertinent. Vndenam ars &natura ita ad dispositionem suorum operum temperantur, nisi à Deo naturae artiumque institutore? Deus itaque opera sua in corporibus similiter temperat, ita ut etiam ipse in materia sibi subiecta triplicem formarum generet gradum, uidelicet sibi proximas formas, remotissimas, atque medias. Et quoniam quicquid mouet materiam, non alia ratione mouet, quàm ut eam extollat ad sui uultus imaginem nec falli Dei sententia potest, necesse est alicubi in materia diutius agitata faciem artificis Dei expressius re lucere, ac fermè tantò expressius, quàm in alijs materijs, aliorum mouentium facies, quan tò in mouendo atque trahendo Deus est potentior alijs. Ideò Dei uultum tam similem denique in materia effulgere oportet, ut nequeat similior emicare. Quamdiu resultat morta lis, consummatim non impletimaginem. Sanè similior foret, si semper esset similis, id est, si surgeret immortalis. Fit ergo aliqua forma in materia immortalis. Si qua talis erit, illa erit quae est ultima, quae sicut remotissima est à materia ex eo quòd ultima est, ita est proxima Deo, ideoque simillima. Talem esse rationalem animam non est dubium. Sed planius rem ipsam aperiamus. Responsio planior de formarum gradibus. Cap. PRincipio Deus materiam primam certo modo ad rerum naturalium species proOducendas afficit per qualitates primas, atque disponit. per raritatem, densitatem, le uitatem, grauitatem, caliditatem, frigiditatem, humiditatem, siccitatem. Quae quidem uocantur qualitates praeparationesque materiae potius, quàm formae principales &species, propterea quod harum quaelibet pluribus competit speciebus, &sępe intenduntur &remittuntur. Rerum tamen species (ut placet Physicis) non ita mutantur. Saepe accedunt atque recedunt, dum species permanent. Quis neget multis arborum &animalium speciebus communem esse caliditatem &frigiditatem, atque has qualitates in animantibus secundùm magis minusune uariari, dum eadem permanet species animan tis? Sunt igitur materiae quam simillimae, cum instar materiae pluribus speciebus subijciantur, neque ipsae sua duntaxat praesentia species rerum inter se distinguant. Affectiones igitur praeparationesque materię ad suscipiendas species nuncupentur. Ergo materia per extensionem quantitatis sibi familiarem, &ad multa communem, qualitatibus huiusmodi panditsinum. Per has uerò ad suscipiendas species praeparata, statim à mente diuina mundi totius opifice formas speciesque accipit elementorum. Speciem ignis, quando pa rata fuerit per caliditatem, siccitatem, raritatem, &leuitatem. Speciem terrae, quando per frigiditatem, siccitatem, spissitudinem, grauitatem &reliquas sua singulas ratione. Hae formae elementorum eo suas illas praeparationes superant, quòd illarum sunt fines, quòd ue proprias distinguunt species, &permanent quodammodo firmiores. Citius enim aquae frigiditas permutari uidetur, quàm species aquae, similiterque in alijs.