Latin
23.1 to 23.5
Ficino, Opera omnia 23.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Qui uerò crediderit, eum curandi humani generis gratia in molem corporis descendisse, omnia iam uel maxima se à Deo sperabit impetraturum. Quisquis tanta beneficia partim uidet, partim sperat, nisi penitus uecors, ingratusque sit, non amare non potest. Rursus cum Deum intelligas animo coniunctum fuisse quadem unione personae, sperare debes animum posse aliquando Deo coniungi, quadam operationis unione, in qua summa beatitudo consistit. Desiderare quoque debes Deo prae caeteris inhaerere, qui soli hominis animo, corporique se prorsus infudit. Proinde quia Deus homini absque medio se coniunxit, meminisse oportet, nostram felicitatem in eo uersari, ut Deo absque medio haereamus, &quia inter aequales amicitia est, dum consideras Deum quodammodo se homini adęquasse, neque amicitiam Dei erga te negare, neque tuam erga Deum deserere debes. Desinant igi tur, iam desinant homines suae diuinitati diffidere, ob quam diffidentiam mortalibus seipsos immergunt. Reuereantur seipsos tanquam diuinos, sperentque se posse ad Deum ascendere, quandoquidem ad eos dignata est quodammodo maiestas diuina descenre. Ament toto pectore Deum, in quem transformentur, qui ob ingentem amorem se mirabiliter in hominem transformauit. Aduentus Christi ad peccati grauitatem leuandam utilis fuit. xX. Cap. Ita corporis anima est, animę uita Deus. Naturę ordo exigit, ut corpus animę, anima Deo pareat, iustitiae ordo requirit, ut si à Deo dissentit animus, talionis poena dissentiat corpus ab anima, atque sensus à ratione. Rebellauit à Deo primi parentis animus, rebellauit corpus ac sensus ab eo, rebellio prima peccatum fuit, secunda, poena quaedam peccati fuit, atque peccatum, quoniam rationi derogauit &Deo. Complexio affectioque rebellis à primo quasi sapor quidam profluxit in omnes, qui inde quasi riuuli à fonte manarunt. Hoc igitur originale uitium est caeterorum malorum animae corporisque origo, hoc uolumina illa Hebraeorum testificantur, quorum diuinitatem testificatur summa illorum prae caeteris antiquitas, consensio penè omnium, propagatio per uniuersorum, duratio indefessa, concordia, maiestas, sobrietas, &miracu la. Hinc illa Magorum à Zoroastre descendentium opinio, omnia scilicet corporis mala, à malis animęque proficisci, anima curata cętera mala uitari, hoc Plato in Timęo quidem innuit, in Carmenide uerò declarat. Verùm, ut ad propositum reuertamur, rebellio eiusmodi, quoniam infiniti Dei derogauit maiestati, mortales ad infinitam beatitudinem ineptissimos reddidit, neque dirigi, nisi per infinitum Deum poterant.