# Opera omnia 23.6-8

Ficino, Opera omnia, 23.6 to 23.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/23.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/23.6

Dirigendi tamen ali quando erant, ne frustra à Deo fuissent ab initio ad beatitudinem ordinati. Per uolupta tem commissum est peccatum, per contrarium uoluptatis dolorem purgandum. Pecca uit semel omnis quodammodo humana natura in homine illo, qui uicem gerebat omnium, pati similiter semel quodammodo debet omnis in aliquo, qui uicem quoque omni um gerat, qui longe magis cum Deo consentiat, quàm ille dissenserit. Omnium uerò ui cem post Adam solus ille gerere potuit, qui Deo penitus iunctus esset omnium conditori. Fuit igitur Deus simul & homo, Deus, ut omnes complecteretur, infinitamque culpam posset diluere, homo, ut pati pro culpa posset, atque ut pateretur homo, quemadmo dum peccauerat homo. Sic & illius hominis poena meritumque uim aliquam habuit infi nitam, in quantum re uera Deo iunctus fuerat infinito. Infinito autem quodammodo supplicio meritoque opus fuerat, ad infinitam culpam penitus diluendam. Christus perfectum instructionis genus impleuit. XXI. Cap. luina prouidentia nullum erga filios suos institutionis genus praetermittere uo luit. Est autem institutio duplex, per doctrinam uidelicet, & exemplum. Doctrina perfecta est, de qua iure dubitari non debet, qualis in solo Deo esse con ceditur. Misit igitur pater Deus ad homines praeceptorem aliquem, qui Deus esset, ne de doctrina eius dubitare deceret, adde & qui esset homo, ut ipse omnia humana officia uere exequi posset, omnesque pro honesto Deoque perferre labores, quo exemplo homines perfectè instrueret ad uirtutem. Opera enim multò magis quàm uerba mouent, in disciplina praesertim morali, cuius finis proprius uersatur in actio ne.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
