# Opera omnia 230.1-4

Ficino, Opera omnia, 230.1 to 230.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/230.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/230.1

Sunt tamen materiae prorsus immersae, quia non resoluuntur in species alias formasue principales, sed mox per qualitates affecta materia inducuntur deformi materiae gremio proximae. de propternaturam passiuam materiae uix unius sunt participes actionis. Quid agit aliud ignis nisi quod urit? Neque aliquid operantur, nisi quatenus praeparationes illae materiae adiuuant, quia nihil agunt ultra quam possit calor, frigus, siccum, & reliqua. Vnicum praeterea motum habent, & unum situm. Est tamen ordo aliquis inter formas elementorum. Nam forma ignis quia à materia liberior est, quàm aliae propter mirabilem raritatem, efficacior est in agendo, & à passionis infectione remotior. Congregat deinde mens quatuor elementa haec in unum, eorumque temperationibus uarijs uarias conficit lapidum species & metallorum, atque similium quae mixta dicuntur. Quorum formae in hoc excellunt formas elementorum, quòd in formas alias quodammodo praecipuas resoluuntur, neque in materia nisi diligentius elaborata fiunt, & aliquid operantur, ad quod elementorum formae & dispositiones illae materiae non sufficiunt. Non enim per elementorum qualitates laspis prouocat partum, phantasmata noxia pellit Zaphirus, cohibet sudorem, confert ad gratiam, Smaragdus extinguit libidinem, Amethystus sedat ebrietatem. Nam & alia multa quae similes habent qualitates, idem efficerent. Faciunt autem haec ex quadam uirtute speciebus talibus ab animis sphęrarum tributa. Sed à ma teria non longè absunt, quoniam uirtus huiusmodi corporalis est, atque per corpora sphę rarum traducitur. Ac licet operationem aliquam qualem diximus, agant, nullum tamen opus ab illis tali uirture perfectam restat. Atque unum haec motum habent, locumque unum, quantum elementum hoc aut illud in eorum praeualet mixtione. Omnino autem interhas formas illae efficaciores sunt, in quarum mixtione elementa puriora crassioribus dominantur. Sequuntur formae plantarum, his idcirco praestantiores, quia per elementorum qualitates ut instrumenta opus uiuum efficiunt, quod illae non possunt. Propagant similes sibi plantas in specie, quod mixtorum illorum formis non datur. Nu triendo motus peragunt in omnes locorum partes contra naturam grauium elementorum, quae in earum mixtione excellunt, corpus nactae sunt secundum membra inter se di ueisa distinctum, ramos, surculos, stipitem, & radices, quasi sint multae in his formis uirtutes, ad quarum officia explenda multis & uarijs opus sit instrumentis. Similitudinem quoque prae se ferunt aliquarum tum uirtutum coelestium, tum motionum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
