Latin
230.5 to 230.7
Ficino, Opera omnia 230.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Virtutum, quatenus aliqua operantur ad quae elementorum non sufficiunt qualitates. Motionum, quia motus edunt undique quasi in circulum, atque ab intrinseco principio coelorum instar sua mouent corpora, ordinant praeterea membra sua omnia ad principale aliquid sui, sicut mundi agitator sphaeras omnes in unum. Verùm nimis adhuc uergunt in elementorum materiam, quia opus nullum peragunt, nisi elementorum formis utantur ca lefaciendo, frigefaciendo, &in reliquis eodem pacto. Accedunt brutorum animae, plantarum animabus praestantiores, quoniam similes sunt coelesti naturae non in mouendo solum, sed quodammodo etiam in cognoscendo. Cognoscunt omnia coelestes illae uirtutes, cognoscunt aliquid &animae bestiarum, operationem habent spiritalem. Sensus enim imaginationisque actus spiritalis est per ipsas obiectorum imagines spiritales. Neque peragunt sentiendi actum per aliqam qualitatem elementorum, quia cum sentiunt aliquid, neque frigefaciendo sentiunt. Versantur autem &istae formae adhuc circa materiam, quia per corporalia instrumenta sensuum actus exercent, neque quicquam nisi corporale &particulare percipiunt, semperque obtemperant corporis usui. Has omnes denique supereminet hominis anima, quae non in cognitione duntaxat, sed in genere etiam cognitionis coelestibus fit mentibus similis. Intelligit namque haec, sicut &illae. Ad quam operationem neque elementorum qualitates, neque instrumentum aliquog aliquod corporale ex illis compositum concurrit. Quod quidem significat prae caeteris mentis huius naturam à materiae uinculis exclusam esse, cum operationem sortita sit à materiae commercio liberam. Materia siquidem uim impedit cognoscendi, quod ex hoc apparet, quia formae elementorum, mixtorum, plantarum quae materiae uicinae sunt nihil noscunt.