Latin
231.5 to 231.7
Ficino, Opera omnia 231.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Exprimi ueron oportuit aliquam in natura formam Deo simillimam, si modo diuinus artifex materiam sit superaturus ut Plato tradidit in Timaeo. Talem uerò esse uult mentem quae est in cor pore, à mente quae est extra corpora, delibatam, quasi quendam mentis illius uultum in sublimioris materiae speculo relucentem. Considera ad quantam sui similitudinem ignis materiam extollat, &quibus gradibus. Sphaera ignis qualitatem triplicem possidet, calorem. lumen, &leuitatem ad superiora uergentem. Mouet sphaera illa corpora infima, &crassissimis ineptissimisque corporibus calorem infundit solûm, ut plerunque fit in lapidibus. Purioribus calorem atque lumen, quod facilè facit in lignis. Tenuissimis denique ultra calorem ac lumen etiam leuitatem illam ad superna trahentem. Quod efficit in chartis &lino, ita ut statim in se horum assumat substantiam quasi sibi simillimam. Ideò forma ignis in lapide fusca fit &inepta quidem, sed clara, in lino clara simul &agilis. Eodem quasi modo diuina mens corporibus inferioribus uitam praebet solam tanquam calorem, praestantioribus etiam sensum tanquam lumen, praestantissimis insuper intellectum tanquam leuitatem per quam anima surgit in Deum. Ita diuinus ille radius omnia penetrans in lapidibus est quidem, sed non uiuit in plantis, uiuit quidem, sed non fulget, in brutis fulget, sed non replicatur in seipsum, neque redit in fontem. In hominibus est, uiuit, fulget, replicatur in seipsum. Primò per quandam sui ipsius animaduersionem, deinde in Deum fontem suum reflectitur, originem suam feliciter cognoscendo. Vt autem ascensus ignis certum aliquem habet finem, quem consequi possit, atque hic est in sphaera sua quies, ita nostrae mentis ascensus perpetuo directus in Deum statutum finem habet, cuius quandoque fiat compos, neque aliud quicquam is finis erit, nisi quies in Deo, quàm non prius animus assequetur, quàm hinc abierit.