Latin
234.9
Ficino, Opera omnia 234.9
Unproofread scanNot analysed yet
Fit inquam ab animae ipsius cogitatione sola, non perlinguae obsequium. Atque ideò dum Platonem pronuncias, aër ille fractus plures in partes diuiditur. Pla, to, nem, Quae per tria temporis momenta percurrunt. Significatio uerò non per partes diuiditur, quia in loquentis mente indiuilibili, antequam pronuncietur, mo mento concipitur, &significat saepe res ingentissimas, quarum molem non potest ipsa per magnitudinem adaequare. Significat etiam motum tempusque saepe sine motu uel tempore. Et quando pronuntiatur sono, soni ipsius parte pronunciata, plurimum nondum ab audiente comprehenditur, neque percipitur paulatim, sed omnibus syllabis pronunciatis, quid ex illis cunctis significatur, euestigio intelligitur.